ELEGANTIE

V 50, 1-8: (1) Usurpare est uti, sive usitare, tum dicto, tum facto. (2) Cicero in Oratore: «Post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnes usos magnos oratores videmus» [Cic. Orat. 169]. (3) Hoc etiam sic dicere licebat in eandem sententiam: ‘post inventa conclusio est, quam credo usurpaturos illos fuisse, si iam nota atque usitata res esset, quam inventam omnes usurpasse magnos oratores videmus’. (4) Idem: «quod semper usurpamus in omnibus dictis ac factis, minimis ac maximis ‒ cum hoc decere dicimus, illud non decere» [Cic. Orat. 73]. (5) Idem: «Preclare enim hoc est usurpatum a doctissimis, quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestes habenda esset oratio; (6) sed cum apud prudentissimos loquar, quibus hec inaudita non sunt, cur ego simulem me siquid in his studiis opere posuerim perdidisse? Dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem» [Cic. Parad. 33]. (7) Usurpatum et dictum pro eodem accipit, sicut doctissimis et eruditissimis. (8) Quid multa cum frequenter iurisconsulti utantur usurpo pro dictito? Nam pro factito minus dubium est

DEFINIZIONE

  1. Usare (sinonimo di utor)
  2. Usare spesso (sinonimo di usitor)

FREQUENZA

  • De vero bono: I 4, 4 («id quod in trito proverbio usurpamus ‘cum Scyllam defugio devehor in Charybdim’»). II 14, 5 («Neminem enim reperiri qui non illos admiretur, predicet, laudet et, […], quos nunquam vidit eorum tamen memoriam cum caritate et benivolentia usurpet»)
  • De professione religiosorum: III 3 («ne forte illa usurpans approbare videat et ad legem mee orationis posse convici – id quod factitari in iudiciis cernimus»). VII 3 («At vide quanto animo contra vos dicam, ut primo statim verbo quid loquamini prorsus ignorare contendam et hoc nomen ‘votum’ inscienter usurpare»)
  • Encomion S. Thome Aquinatis IV 8, 216: «Hoc dixisse sit satis: hos doctores ecclesie latinos reformidasse vocabula que auctores latinos […] numquam viderant usurpasse»
  • Gesta Ferdinandi III 2, 6: «Verum non puerum […] severus censor castiget, sed magistros atque auctores, qui, […], principi prodiderunt, cui nihil eque invisum est ac munus suum honoremque ab altero ulla ratione usurpari»
  • Raudensiane note: altissima frequenza
  • De reciprocatione ‘sui’ et ‘suus’ IX 1: «Deinde pro his duobus apud eosdem aliud pronomen, id est ‘αὐτοῦ’ ‘αὐτῷ’ ‘αὐτόν’, usurpari, quod proprie est ‘ipsius’ ‘ipsi’ ‘ipsum’ ‘ipso’ vel ex utroque compositum»
  • Emendationes in Alexandrum grammaticum VIII 202-203: «Hoc nomen nunquam inveni ab aliis usurpatum»
  • Antidotum in Facium: I 6, 37 («fiduciam pro animi fortitudine usurpari a sanis»). I 8, 5 («»). (cit. Eleg. I 13, de scala et pondo: «Scala a quibusdam in singulari usurpatur»). I 8, 24 («transit enim in quibusdam rationem et aliter ipsa enuntiat, aliter consuetudo usurpat»). I 9, 12 («Minime, tuo ipsius testimonio, o hominem mentecaptum, qui fateris a Varrone usurpatum»). I 10, 22 («‘faustum felixque’, quia apud Livium legis de Romanis loquentem, non ideo tamen ad omnes gentes transferenda, que ne a Romanis quidem usurpata sunt semper»). I 10, 34 («Sunt igitur ‘deduco’ et ‘subduco’ eius generis cuius ‘obeo’ et ‘defungor’, que licet sine apposito plerunque usurpentur»). I 12, 20 («O te hominem qui cibo utaris indignum, et si cibario semper alitum pane, cum ‘cibaria’ etiam historici usurpent.»). I 14, 20 («ideoque compositum eius nomen ex ‘ardeo’ et ‘bombus’, greco quidem, sed iam pro latino apud multos auctores usurpato»). I 15, 30 («Infinita exempla sunt ubi venatio pro re quam venando capimus usurpatur»). II 1, 38 («quod est habere in fornice meretricem, licet nunc a plerisque pro ‘scortari’ usurpatur»). II 1, 50 («ubi hoc nomen generequoque masculino secunda declinatione legimus usurpatum?»). II 3, 37 («qui nomen maioribus suis ignotum – si accusatori credimus – usurparunt»). II 5, 8 («Accipe nunc exempla quibus citra sacrorum respectum probabo tibi usurpatum hoc a veteribus fuisse vocabulum»). II 6, 16 («‘sanctio’, […] que proprie est lex cum terrore pene – et si a quibusdam aliter usurpatur –, ut Ulpianus ait, de divisione rerum et qualitate [Ulp. Dig. I 8, 9, 3]»). III 11, 19 (cit. Invective III 113, 7-10: «[…]; quin etiam siquid ab illo usurpatum fuisset, dissimulandum ab rege, illo presente, erat»)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

Forcellini, s.v. usurpo: «Usurpo est frequenter utor, adhibeo, factito, in frequenti usu habeo sive agendo, sive loquendo pro saepe commemoro, dico, loquor, […] (It. Usare spesso, adoperare, praticare; […])». In età tardo-antica, è possibile notare la tendenza a definire il verbo come voce valevole per “usare” (Non. De comp. doctr. VI, s.v. usu: «Usu, id est utendo. Unde et usurpare dictum est optinere») e “appropriarsi”, “ottenere” qualcosa in maniera lecita o abusivamente (Non. De comp. doctr. II, s.v. indipiscere: «Indipiscere, petere, usurpare»).

LATINO MEDIEVALE

I lessicografi cominciano a recepire il termine innanzitutto con l’accezione di “appropriarsi illecitamente”. Si veda Papias Elem., s.v. usurpat: «Usurpat, illicite utitur, presumitur»; Hug., Der. U 55, 12, s.v. utor: «Item ab utor vel usus per compositionem usurpo -as, idest contra vel in usum rapere, sive in usu habere»; Johan. Balb. Cath., s.v. usurpo: «Utor vel usus componitur cum rapio et dicit usurpo <->pas, idest contra usum rapere sive in usu habere vel illicite uti» e Vicenzo di Beauvais, Speculum doctrinale I, Breve vocabularium, c. LXV, vocabula incipientia per ‘u’: «Usurpat, praesumit, illicite utitur».

LATINO UMANISTICO

Le Ver (s.v. usurpo: «*utor vel *usus componitur cum *rapio et dicitur Usurpo .pas .patum – .i. usurper, ravir prendre et retenir a tort sine cause vel contra usum rapere vel habere vel illicite uti, presumere, falso assumere attribuer a soy a tort») e Nebrija (s.v. usurpo: «usar delo ageno», cioè “usare <impropriamente> ciò che è di un altro”) enfatizzano per la voce il significato di “usurpare”, “appropriarsi illegalmente” di qualcosa. Perotti (lib. I epig. 1, 146: «Et usitor et usurpo, eiusdem significationis. A quibus usitatio et usurpatio dicuntur. Cicero: Post inventa conclusio est, qua credo usuros veters illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnes usos magnos oratores videmus [Cic. Orat. 169]. […]») e Calepino (s.v. usurpo: «est in frequenti usu habere et hoc sive factis sive verbis fiat. […]. Cicero: quod semper usurpamus in orationibus dictis ac factis minimis ac maximis, cum hoc decere dicimus, illud non decere [Cic. Orat. 73]. Igitur usurpare est frequenter dicere seu frequenter facere») uniformano le loro definizioni all’insegnamento valliano.

NOTA CRITICA

Attraverso la stesura di Eleg. V 50 V. mira essenzialmente a contrastare la propensione linguistica (invalsa dal Medioevo in poi) a tralasciare i significati originari di usurpo e a utilizzare il verbo (quasi) esclusivamente con l’accezione (negativa) di “arrogarsi”, “appropriarsi illecitamente” di qualcosa (anch’esso attestato, seppur come accezione secondaria, presso gli autori classici).