ELEGANTIE

V 96, 1-5: (1) Precari quid significet certum est cum merum accusativum habet; (2) adiuncto autem dativo idem est quod imprecari, hoc est optare alicui, deos precando, bonam fortunam aut malam [cfr. Eleg. VI 24]. (3) Qui dativus sepe intelligitur, ut apud Marcum Tullium in Pisonem: «ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum precarentur, quod mihi contigit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes execrarentur, male precarentur?» [Cic. Pis. 33]. (4) Et Quintilianus: «Inde fugientia vela longo visu prosecuti facilem emptionem, secundos ventos, placidum mare, non sic si ipsi navigaremus, precati sumus» [Ps. Quint. Decl. XII 6]. (5) Cum dativo idem: «Sed si tantopere efflagitantur quam tu affirmas, permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur» [Quint. Inst., ep. ad Tryph. 3]

DEFINIZIONE

  1. Pregare qualcuno (per ottenere qualcosa)
  2. Augurare qualcosa (accusativo) di bene o di male a qualcuno (dativo): sinonimo di imprecari  

FREQUENZA

  • Gesta Ferdinandi: II 2, 6 («Precarique habeo celestem regem, ut regem amicum hoc vulnus, quo ego saucius confectusque sum, non sinat experiri»). II 9, 17 («Sed ii cives necesse habebant aliis veniam dare, qui sibi ipsis ab eisdem victoribus veniam precarentur»). III 2, 3 («[…], quacunque transibat [scil. Federicus] maribus ei feminisque bona precantibus, nonnullis illacrimantibus, ultroque miserantibus desiderio parentum regum, […]»). III 5, 15 («[…]: cum presertim regis Petri filia eademque matertera ad pedes sororis filii advoluta muliebribus precibus veniam marito precaretur»)
  • Epistola contra Bartolum I 6: «Qua re non possum me continere quin male precer illi qui in culpa est»
  • Raudensiane note: I 1, 7 («Cur ergo multis in locis legendos alios esse vis legique iubes ac precaris?»). I 14, 17 («Nam et ‘oro te’ e ‘oro hanc rem’ dicimus: ‘oro te’ est id quod ‘precor te’, […]»). I 15, 76 («Lege, rogo, Iuvenalem. – Et alibi -: Lege hoc, precor»)
  • Raud. not. redazione primitiva: I 11 («[…]. Abhominari enim est quasi pro ‘malo quid omine verbis repellere’, detestari vero quasi ‘rem scelestem execrari’, deprecari – ut A. Gellius sentit – ‘recusare precando vel alio gestu’ [cfr. Gell. VII 16, 2-5], unde Ovidius: Sepe precor mortem, mortemquoque deprecor idem, / ne mea Sarmaticum contegat ossa latus [Ov. Pont. I 2, 58], idest ‘vellem mori, quia male vivo; rursus nollem mori, ne in hac infelici regione sepeliar’»). XIV 67
  • De reciprocatione ‘sui’ et ‘suus’: XII 3 («‘Cato precatur me, ut sui miserear’, […] ‘Cato precatur me, ut sui filii miserear’»). XVI 2 (cit. Prisc. Gramm. III 168, 20-169, 11: «‘precatur me, ut sui patris miserear’»)
  • Emendationes in Alexandrum grammaticum IX 325-326: «Presbyter essendi causa vis, clerice, radi; / militis essendi causa precor arma parari; / essendi regem causa me posco iuvari» (cit. Alex. Doctr. 1513-1515)
  • Antidotum in Facium: III 7, 14 («Hic auctor libro XXXVIII [scil. Liv. XXXIX, 9-19], […] commemorat […]; quid consul cum socru de hac Ebutia locutus sit, quid eadem vocata rettulerit, quomodo item Hispala, adolescentis concubina, vocatu consulis, introducta sit, prefata, precata, fabulata»). III 11, 23 (cit. Gesta Ferdinandi III 5, 15)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

ThlL X/2: 1152-1159, s.v. precor: 1. “pregare” o “chiedere” pregando («usu originario, sc. vigente respectu eius, qui prece adeatur, fere i. q. rogare, orare […] vel etiam invocare»); 2. “augurare” («usu deflexo […] non respicitur quidam prece adeundus, ut vergat in vim q. e. enuntiare vota, optare, velle sim.») insieme all’accusativo della cosa richiesta e al dativo di vantaggio/svantaggio della persona per cui qualcosa è richiesto. In età tardo-antica, Servio specifica che vi sono alcuni casi in cui precor è adoperato come sinonimo di imprecor nel senso di “augurare”, “desiderare” (Aen. IV 621: «haec precor] id est sicut supra dictum est, inprecor»; ibidem VIII 127: «cui me fortuna precari] […]. Sane veteres et ‘precor illi’ pro ‘precor pro illo’ dicebant»).

LATINO MEDIEVALE

Precor non manca di essere definito nelle sue classiche accezioni di “chiedere (pregando)” (Isid. Diff 437: «Precari est rogare»; Hug. Der. P 145, 1, s.v. precor: «Precor -aris -tus, idest rogare»; Johan. Balb. Cath., s.v. precor: «Precor <->caris <->catus sum <->cari, idest rogare»), ma anche come sinonimo di imprecor nel senso di “desiderare”, “augurare” (Papias Elem., s.v. precari: «Precari, rogare, imprecari, exoptare»).

LATINO UMANISTICO

Le Ver, s.v. precor: «proier prier .i. rogare, poscere, supplicare, flagitare». Nebrija, s.v. precor elenca solo il valore di «rogar» (“pregare”, “chiedere”) e non quello in comune con imprecor. Perotti lib. 1, epig. 33, 7: «Precor: oro. Precari enim, qum accusativum tantum habet, orare est; adiuncto autem adiectivo, idem est, quod imprecari, hoc est optare alicui bonam malam ve fortunam precando deos. Quintilianus: Sed si tantopere efflagitantur, quam tu affirmas, permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur [Quint. Inst., ep. ad Tryph. 3]». Calepino, s.v. precor: «cum accusativo significat oro. […]. Iunctum vero cum dativo, idem est quod opto alicui bonam vel malam fortunam. Quintilianus: Et oram solventibus bene precemur [Quint. Inst., ep. ad Tryph. 3]».

NOTA CRITICA

Scopo di V. attraverso la stesura di Eleg. V 96 è identificare le corrette strutture sintattiche che permettono in alcune circostanze a precor (se accompagnato non solo dall’accusativo, ma anche dal dativo) di divenire sinonimo di imprecor, aspetto quest’ultimo del tutto tralasciato dai lessicografi medievali (cfr. Latino medievale) e da Le Ver (cfr. Latino umanistico).