ELEGANTIE

V 58, 1-7 e 10-11: (1) Petere est in bonum et in malum, quod declaratur per ipsam rem aut bonum significantem, aut malum; (2) ut ‘medicus sanitatem egri petit, pater laudem filii, tu divitias, ego voluptatem peto’. (3) Item ‘multi filii petunt mortem patris, servi mortem dominorum, medici longitudinem morbi’. (4) ‘Petere’ autem ‘vitam alterius’, item ‘petere caput alterius, petere famam, petere pudorem eiusdem’ accipitur in malum, quod illa in hominis perniciem petas sive quod ea oppugnes. (5) At cum non in rem sed in personam refertur peto, utique cum ablativo, in malam partem accipitur, ut ‘peto te gladio’, ‘peto te veneno’, ‘peto te insidiis’. (6) Nam illud apud Virgilium: «Malo me Galatea petit, lasciva puella», idem est quod malo me incessit et pomorum iactu percutere me solet, (7) et ideo, quasi audacie culpeque sibi conscia, dicitur: «et fugit ad salices […]» [Verg. Ecl. III 65]. […]. (10) Curtius: «Postulabat autem magis quam petebat» [Curt. IV 1, 8]; nisi accipimus, ut Varro apud Servium vult, humiliter petebat (11) (sic enim ait: «poscere est […] cum aliquid pro merito nostro deposcimus; petere vero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus» [Serv. Aen. IX 194])

DEFINIZIONE

Chiedere

FREQUENZA

  • De vero bono: I 2, 4 (cit. Verg. Georg. II 505-506: «Hic petit excidiis urbem miserosque penates / Ut gemma bibat et serrano dormiat ostro»). I 9, 2 («ut istas partes etiam non petenti tibi ultro fuerint delaturi»). I 13, 8 (cit. Lucan. VII 449: «Scilicet ipse petet Pholoem, petet ignibus Oetem»). I 37, 1 («Possim, si velim, semel die cibum petere»). I 45, 10 («Modico contente sumus, dotem non petimus, omnia maritus erit»). II 3, 2 («Sed nolo ita agere ne videar petere ut ut effossi abiiciantur insepulti et tantis nominibus convitium facere»). II 11, 4 (cit. Ov. Ars III 403: «Quid petitur sacris nisi tantum fama poetis?»). II 13, 1 («et, ut sic dicam, fructum poeticum petit»). II 28, 6 («non ut exercendis corporibus gloriam et nobilitatem corone peterent»). III 4, 2 («Quanquam ipse Aristoteles non a se hanc sententiam petivit sed a magistro suo Platone»). III 11, 2 («ex eo quod petierunt acceperunt mercedem suam»). III 12, 1 («aut postremo pro bonis habenda essent illa que peterent»). III 25, 26 («aut benigne emendare, quod peto, aut equanimiter ferre, quod rogo»)
  • De libero arbitrio: 201-202 («Quare libenter sponsionem tibi facio, nullam abs te cenam me esse petiturum»). 437-438 («Itaque faciam quod petis, quod eram etiam mea sponte facturus»). 449-450 («Quare cum a principio petierim ut hanc materiam liveret tibi lucidius eloqui, […]»). 609-610 («cenam est istud petere, non prandium, velle accusare, et petere tibi apponi ambrosiam ac nectar»). 616-617 («ex quibus vivariis cellisque prompsisti prandium, ex eiusdem cenam peto»)
  • Defensio questionum in philosophia XVII 26-27: «[…], si prior ille nobis quod petimus concesserit: […]»
  • De professione religiosorum XII 13: «Alexander […] iuravit se non facturum quod ille petiisset. Tum Anaximenes: “Peto, inquit, ut Lampsacum diruas”» (cit. Val. Max. VII 3, ext. 4)
  • De falso credita Constantini donatione: III 9 («Quodsi tanto conatu peti dominatus solet, quanto maiore necesse est conservetur?»). VIII 28 («Ita credo, nec ratam habuisse modo, verum etiam petiisse, rogasse, precibus extorsisse credibile est»). XXVIII 91 («At ille maluit urbem deserere dissimulato habitu uno fugae comite quam civibus gratificari, iusta et aequa petentibus»)
  • Ad Alfonsum regem epistola III 6, 347: «ut illud per sanguinem, per mortem, per parricidium peteret»
  • Gesta Ferdinandi: alta frequenza
  • Epistole: V 69-70 («ut ille mediocrem quandam vite conditionem a Deo petivit, ita ego abs te, qui vicem Dei in terris optines, petendum censeo»). V 87 («sed necessario et iusta causa peto»). XXIV 33 («sic enim reddes eum ad id quod petis alacriorem atque in te propensiorem»). XXV 45 («iusta ac pia petens hominem iustissimum piissimumque»). LIII 15 («sane pluris eum facies, quam ut hoc solo munere digneris, quod petit»)
  • Epistola contra Bartolum II 20: «[…], pene mutavi propositum dubitavique an librum petendum putarem»
  • Raudensiane note: I 2, 73 («Ra.: Audax. – Paulo post –: Petulans idest temerarius et audax in petendo»). I 4, 59 («Ra.: Consilium. – Paulo post –: Est etiam consultus qui consilium petit»). I 4, 60 («La.: Proba. Nam e contrario potius ‘consultorem’ Salustius dixit pro eo qui consilium dat [cfr. Sall. Iug. LXIV 5; LXXXV 47; CIII 7], cum sit proprie qui consilium petit»). I 15, 43 («Ra.: Petere. – Deinde –: Contendere est ‘cum efficacia petere’»). I 15, 44 («La.: Immo quasi ‘contendendo’ sive ‘cum conatu ac nixu petere’, semperque requirit ablativum hoc modo, […]»). I 15, 45 («Ra.: Item “iubeo te illam amare”, idest ‘peto cum magna instantia’»). II 2, 55 (cit. Quint. Inst. or. XII 11, 31: «si non magnam utilitatem afferet, at certe -quod magis petimus- bonam voluntatem»). II 3, 41 (cit. Sen. Med. 453: «Quas peti terras iubes?»). II 3, 59 («aut apud alium accusamus petimus ve sive defendimus»)
  • Raud. not. redazione primitiva: III 57-58. XIV 38-39. XIV 40. XVI 55 («La.: Verba Quintiliani [Quint. Inst. or. XII 11, 31] pro suis posuit, preter illud “ut nonnulli iam indicant” et “cupio” pro “petimus”»). XVII 37. XVII 52
  • De reciprocatione ‘sui’ et ‘suus’: XVI 2 (cit. Prisc. Gramm. III 168, 20-169, 11: «‘petit te, ut suo prosis filio’»). XVII 3 (cit. Prisc. Gramm. III 177, 6-10: «‘petit te, ut sibi des’»). XXXII 3 (cit. Quint. Decl. I 1: «quapropter non petit, ut illum miserum putetis, nisi et innocens fuerit»). XXXIII 3 (cit. Cic. Lig. 36: «nunc a te supplex fratris salutem petit»). XXXVI 2 (cit. Cic. Off. III 58: «piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur»). LIV 1 (cit. Prisc. Gramm. III 170, 19: «‘petit a me, ut prosim suo filio’ et ‘ut prosim sui filio’»)
  • Apologus in Pogium II: «Benedictus Arretinus iure consultus ac Nicolaus Fulginas, […], Arretium petierant pestis vitandae gratia» (Camporeale 1972: 509)
  • Ars grammatica 37: «hoc est auxilium precibus celeste petendum»
  • Antidotum in Facium: altissima frequenza

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

In peto (cfr. ThlL X/1: 1946-1976, s.v. peto) è insita la nozione di movimento (reale o simbolico) che permette al soggetto di raggiungere qualcosa (ThlL X/1: 1947, s.v. peto: «qui tenere, habere student: […] arripientes, quaerentes […] afferentes arcessentes […] amplexantes sim.»; «qui ferire student, aggrediuntur»; «vi debilitata respicitur actio: […] alicunde movendi […] adeundi vel aliquo se ferendi […] obi. indicat finem vel spatium […] obi. indicat viam […] obi. indicat directionem […] intrans. i. q. tendere, se ferre»), ragion per cui esso acquisisce soprattutto il significato di “chiedere” con il fine di ottenere qualcosa (ThlL X/1: 1961-1962, s.v. peto: «petitur, quod subiectum est potestati, voluntati alterius concedentis, conferentis, perficientis sim., ut vergat in vim q. e. poscere, rogare»), il che può verificarsi con insistenza («sive more flagitantium»), con preghiere («sive precantium»), solamente a parole («sed colores frustra separare coneris; abiit in notionem interrogandi […] petitio fit fere verbis, sed significatione muta») oppure sulla base di una giusta motivazione dettata dalla legge e/o dalla consuetudine (ThlL X/1: 1964, s.v. peto: «de iis, qui poscentes nituntur lege, iure, more quodam sollemni sim.»). Quindi, petere, poscere (verbo interpretato soprattutto nel senso di “chiedere ripetutamente”, come conferma ThlL X/2: 70, s.v. posco: «i. q. instanter petere, postulare, precari»; «saepe dicitur de eo, qui iure, potestate, meritis vel vi nisus aliquid postulat, flagitat»), postulare (ThlL X/2: 259, s.v. postulo: «fere i. q. poscere»; «i. q. petere aliquid faciendum, praebendum, concedendum vel quolibet modo impetrandum ab aliquo, apud aliquem […] verbum coloris fere medii et ambigui inter notiones flagitandi, exigendi et precandi, orandi fuisse videtur») e, talvolta, flagitare (ThlL VI/1: 843, s.v. flagito: «i. q. exposcere, poscere») risultano sinonimi condividenti le medesime accezioni di “chiedere giustamente” (nel senso di “pretendere”, “reclamare”), “chiedere con insistenza” ovvero di semplice “chiedere”: per l’appunto, in tutti i verbi sopracitati la domanda, la richiesta è sempre rivolta all’obbiettivo di acquisire qualcosa, il che differenzia peto, posco, postulo, flagito, oro, rogo e i loro composti da quei termini esprimenti il concetto di “chiedere (per sapere)” (quaero, interrogo, scisco e sciscito). La stessa tendenza si registra anche in età tardo-antica. Carisio, Synonyma Ciceronis: «Orat, obsecrat, rogat, petit, poscit, deprecatur»; ibidem: «Petit, poscit, postulat, exigit»; ibidem: «rogare, quaerere, orare, petere, precari, poscere […], obsecrare, supplicare, implorare, invocare». Non. De comp. doctr. IV, s.v. petere: «Petere significat poscere»; ibidem, IV, s.v. poscere: «Poscere significat petere»; IV, s.v. postulare: «Postulare intellegitur apertissime quam habeat significantiam, ut est poscere». Blaise chr., s.v. peto: «chercher à atteindre, attaquer», valori classici, ma anche «demander, solliciter»; Blaise chr., s.v. posco: «réclamer […] tendre à, vouloir, prétendre»; Blaise chr., s.v. postulo: «demander, réclamer». Ma Don. Ter. Andr. 422: «postulo] iuste volo; petimus enim precario, poscimus imperiose, postulamus iure».

LATINO MEDIEVALE

Peto, posco e postulo hanno in comune le stesse accezioni. Si veda Isid. Diff. I 438: «poscere minus est quam exposcere; nam poscunt qui simpliciter petunt». Papias Elem., s.v. deposcere: «Deposcere, petere, deprecari»; Elem., s.v. orare: «Orare est poscere, deprecari; exorare vero impetrare»; Elem., s.v. poscunt: «Poscunt qui simpliciter petunt, […]»; Elem., s.v. postulat: «Postulat, petit, exigit». Hug. Der. P 73, 1, s.v. peto: «Peto -is -tivi -tum, idest querere, postulare»; Der. P 114, 1-2, s.v. posco: «(1) Posco -is poposci -scitum, idest petere, querere, (2) unde postulo -as in eodem sensu». Johan. Balb. Cath., s.v. peto: «Peto <->tis <->tivi <->titum petere, idest querere, postulare»; Cath., s.v. posco: «Posco <->scis poposci poscitum <->scere, idest petere, querere»; Cath., s.v. postulo: «Postulo <->las <->lavi derivatur a posco <->scis et est idem postulo quod posco». In Eber. Grec. XIX 31 poscere è paragonabile a petere: «Poscere consilium pariter dare debet amicus».

LATINO UMANISTICO

Le Ver, s.v. peto: «.i. postulare, querere, exigere, poscere, rogare, flagitare, invadere .i. requerre, demander». Guarino Veronese in Carm. diff. 270 adopera petit e poscit come sinonimi («Grata petit poscit, sed debita flagitat ardens», “colui che domanda in maniera riconoscente, poscit; colui che alterandosi esige ciò che gli è dovuto, flagitat”). Bartolomeo Facio nel De proprietate verborum riprende l’esegesi di Don. Ter. Andr. 422 (Val. f. 70r: «Inter peto et posco et flagito hoc interest. Petimus gratis, poscimus iure, flagitamus cum ardore», “petimus ringraziando, poscimus secondo giustizia, flagitamus con impeto”). Nebrija non lemmatizza peto. Perotti, lib. I epig. 20, 2: «Peteret. […]. Capitur que in bonam et in malam partem, quod per ipsam rem declaratur bonum significantem aut malum. In bonam, ut ‘pater salutem filii petit, servus benivolentiam domini’. In malam, ut ‘hic petit caput alterius aut famam aut pudorem’. Haec enim hominis perniciem petuntur. Qum vero peto habet ablativum instrumentum significantem, non in malam semper partem aciipitur, ut Valla existimavit [Vall. Eleg. V 58, 5], sed pro instrumenti diversitate diversa significat, sive in rem seu in personam referatur. […]. Petere gladio aut veneno aut lapide aut cornu aut alio simili, est invadere, ferire et saluti insidiari. […]. Idem [scil. Virgilius]: Malo me, Galathea petit lasciva puella et fugit ad salices [Verg. Ecl. III 64-65]», ma non esita a identificare sia postulo sia posco come sinonimi di peto (lib. I epig. 20, 2: «Peteret. Postularet: petere enim proprie postulare est. […]»; lib. I epig. 87, 1: «Poposcit. Petiit, quemadmodum superius diximus») e, in lib. I epig. 2, 89, a ricondurre la definizione che Valla in Eleg. V 58, 8 associa a poscereposco quod est proprie rem debitam et honestam peto»), a postulare («[…], quod postulare sit rem debitam ac iustam petendo instare. Curtius: Postulabat autem magis quam petebat [Curt. IV 1, 8]»). Come Perotti, anche Calepino, pur riproponendo le interpretazioni presenti nel capitolo delle Elegantie, adopera peto, posco e postulo come forme tra di loro equivalenti.

NOTA CRITICA

Attraverso la stesura di Eleg. V 58 V. desidera sistematizzare in maniera definitiva le numerose (e confusionarie) definizioni che i grammatici dall’epoca tardo-antica (cfr. la definizione di Donato in Latino classico e tardo-antico) al XV secolo (cfr. Latino medievale e latino umanistico) propongono di petere, poscere e postulare. A ogni modo, gli autori successivi all’umanista non mostrano di recepire il contenuto del capitolo valliano (cfr. Latino umanistico).