ELEGANTIE

V 39, 1-5: (1) Ingredior componitur quidem ex in, sed diversa ratione nunc ad locum (ut ‘ingredior forum’ vel ‘in forum’, qui modus loquendi nemini ignotus est), (2) nunc in loco, quod est ambulo et incedo. (3) Virgilius: «Continuo pecoris generosi pullus in arvis / altius ingreditur et mollia crura reponit» [Verg. Georg. III 75-76]. (4) Cicero libro quinto ad Atticum: «Si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola» [Cic. Att. II 23, 3]. (5) Idem est ergo ingrederis hoc loco quod graderis, quod est ambulas

DEFINIZIONE

  1. Entrare
  2. Incedere, camminare

FREQUENZA

  • De vero bono: I 1, 4 («ingredienti iam porticum Bripio»). I 36, 1 («Varietas: ut sedere, stare, ingredi, iacere, currere aliisque atque aliis motibus membra exercere»). II 4, 1 («ne pristinus splendor quo sublimis erectaque ingrediebaris in fedam fabulam converteretur»). III 18, 1 («ut mihi celum deserere, res humanas procurare videatur, nobiscum ingredi, morari, nos admonere»). III 24, 13 («non secus per aerem ingredi ac per humum ingredimur»). III 25, 1 («Iam celum unum, alterum, tertium ingrediens»). III 25, 2 («Ingredieris per illam immensam portam»). III 25, 9 («exit in paradiso cum illam civitatem ingrediemur»). III 25, 19 (cit. Ps. 117, 19: «Aperite mihi portas iusticie et ingressus in eas confitebor domino»)
  • De libero arbitrio 32-33: «[…], ut se imitaremini potius quam novam viam ingrederemini»
  • Ad Alfonsum regem epistola II 1, 168: «Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt» (cit. Liv. I 34, 10)
  • Gesta Ferdinandi: altissima frequenza
  • Epistole: XIII 236 («proprium quoddam apud Latinos ingressus iter»). XXVII 80 («duodevicesimum agens annum aut modo ingressus undevicesimum»). XXXVIII 37 («de laudibus eius scribere ingrediar»)
  • Raudensiane note: I 1, 5 («Si ita est, etiam divites istam viam tam expeditam ingredi malent»). I 15, 25 («Pena. – Deinde –: Mugilus piscis est velocissimus in modum serpentis, qui in sacco parricidali mittebatur, ut per culum ingrederetur»). II 2, 36 («qui doctrinam hanc ingressi noviter sunt»)
  • Raud. not. redazione primitiva XIV 23
  • Oratio in principio studii III 10: «Mihi tamen aliam quandam ingrediendam arbitror viam»
  • Antidotum in Facium: II 3, 47 (cit. Gesta Ferdinandi II 15, 10: «Cum he triremim, Bernardus domum ingereditur»). III 1, 7 (cit. Invective I 76, 4-6: «Dicis historiam incipere et cosmographiam ingrederis, […]»). III 11, 10 (cit. Invective III, 112-113: «[…]: tunc enim primim ingressus erat regnum, […]»). III 11, 12 («inquiens ‘tunc primum ingressus erat regnum antea sibi ignotum’»). IV 4, 25 (cit. Liv. XXI 36, 7-8: «[…], secabantur interdum etiam infima ingredientia nivem. […]. Legendum est ‘infimam ingredientia nivem’»)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

ThlL VII/1, 1567-1575, s.v. ingredior: 1. “entrare” («vi perfectiva respicitur finis gradiendi, i. q. inire»); 2. “procedere”, “avanzare” («vi imperfectiva respicitur modus se movendi […], i. q. incedere, gradi»), come in Quint. Inst. V 9, 6: «nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur». In età tardo-antica, risultano invariati i significati classici.

LATINO MEDIEVALE

Ingredi è inteso nell’unico senso di “entrare” (realmente o simbolicamente) in un luogo. Ad es. Isid. Orig. XV 7, 1: «Aditus ab eundo dictus, per quem ingredimur et admittimur»; Papias Elem., s.v. ingredi: «Ingredi, intrare»; Hug. Der. G 84, 11 (s.v. gradior): «ingredior -ris, intrare»; Johan. Balb. Cath., s.v. ingredior: «Ingredior <->deris ingressus sum, idest intrare, ab in<-> et gradior <->deris componitur».

LATINO UMANISTICO

Grammatici successivi a V. annoverano per il verbo sia il valore di “entrare” sia il valore di “procedere”, “avanzare”. Si veda Perotti (lib. I epig. 2, 177): «Ingredior, modo intro, quod et introgredior dicimus. Cicero: Cum paulo ante rostra ingressus consedisset [Cic. ?]. Modo gradior, eo. Virgilius: Continuo pecoris generosi pullus in arvis / Altius ingreditur et mollia crura reponit [Verg. Georg. III 75-76]. Cicero: Si dormis, expergiscere; si stas, ingredere; si ingrederis; curre; si curris, advola [Cic. Att. II 23, 3]»; Nebrija, s.v. ingredior: «entrar», ma anche «andar»; Calepino, s.v. ingredior: «dicimusque ingredior forum et in forum. Aliquando ponitur pro simplici gradior, incedo. Virgilius libro III Georgicorum: Continuo pecoris generosi pullus in arvis / altius ingreditur [Verg. Georg. III 75-76]. Cicero ad Atticum: Si dormis, expergiscere; si stas, ingredere; si ingrederis; curre; si curris, advola [Cic. Att. II 23, 3]».

NOTA CRITICA

Scopo di V. è ripristinare per ingredi il significato di “avanzare”, “camminare”, “procedere” (gradior, procedo, incedo, ambulo etc.), valore che i lessicografi medievali non prendono più in considerazione contemplando per ingredior soltanto l’accezione di “entrare” (cfr. Latino medievale).