ELEGANTIE
V 118, 1-6: (1) ‘Impono tibi hoc oneris’ notum est quid significat; ‘impono tibi’ idem quod decipio te. (2) Quintilianus: «Quid? Quod hoc ipsum tam placide, tam quiete facit, quasi captet imponere?» [Ps. Quint. Decl. II 14]. (3) Et alibi: «Fefellit te ingenitus honestis animis glorie amor, spes tibi perpetue laudis imposuit» [Ps. Quint. Decl. VI 22]. (4) Unde impostores dicuntur qui alios verbis magna pollicentibus incantationibusque seducunt ac decipiunt. (5) Paulus: «Item aleatores et vinarios non contineri edicto quosdam respondisse Pomponius ait, quemadmodum nec gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos» [Dig. XXI 1, 4, 1]. (6) Ulpianus: «Non tamen si incantabit, si imprecatus est, si, ut vulgari verbo impostorum utar, exorcizavit: non sunt ista medicine genera, tam et si sint, qui hos sibi profuisse cum predicatione affirment» [Dig. L 13, 1, 3]
DEFINIZIONE
- Porre qualcosa (accusativo) sopra a qualcuno (dativo)
- Ingannare qualcuno (dativo)
FREQUENZA
- De vero bono: I 43, 2 («licet religionis nomen imponant, que potius est superstitio»). I 45, 2 («Ego universarum nomine puellarum et ipsarum conscia voluntatis postulo rogoque quidlibet aliud iniungite, imponite, aggerate atque optemperabimus»). II 14, 3 («Dionysius quoque tyrannus unicum sceleris exemplum nec tanta quanta licebat onera syracusanis imposuit et in duobus illis pythagoreis dedit specimea humanitatis»). III 3, 2 («Quod si tantam rationem habetis amicicie conservande in hos duos, cur in me nullam habetis, cui tam invidiosum onus imponitis ut inter amicos diiudicem?»). III 25, 26 («Nec mea recepti muneris huius culpa est sed tua impositi»)
- De libero arbitrio 318-319: «Quis quaeso unquam tam argutus inventus est, ut hic Glarea? qui se Deo putet posse imponere, […]» (in Radetti 1953: 264: «Ma chi, di grazia, s’è trovato mai tanto sottile, quanto questo Glarea? Il quale pensa di poterla fare a Dio, […]»)
- De professione religiosorum: IV 1 («[…], nimium visum est vos huic rei tam sacrum venerandumque nomen imponere»). XII 13 («Ita qui ad asilum vestrum confugiunt, […], id sibi spei proponunt, ut per istud perfidie ac periurii periculum coram Deo melius vivant, ob metum licentie sibi libertatem adimentes et quasi legem imponentes, […]»)
- Encomion S. Thome Aquinatis II 6, 72: «Quod eo quoque probatur argumento quod, cum utrique horum Thome nomen fuerit, tamen huic nostro non ab homine sed divinitus illud impositum»
- De falso credita Constantini donatione: VII 26 («noli me de angelo lucis reddere illis angelum tenebrarum, quorum corda ad pietatem inducere volo, non ipsorum cervici iugum imponere et gladio»). XV 50 («Unde sapiens illud regis dictum celebrari solet, quem ferunt traditum sibi diadema, priusquam capiti imponeret, retentum diu considerasse […]»). XVIII 60 («Phrygium vero candidissimo nitore splendidum, resurrectionem domininicam designans eius sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus […]»)
- Ad Alfonsum regem epistola III 2, 314: «Probabilius itaque fuerit Superbum, […], patruus erat […], fratremque Aruntem, qui nomen avitum videretur retulisse a patre impositum, ab Egerio traxisse ortum, vel patre vel, […], avo»
- Gesta Ferdinandi: I 2, 11 («Unde parum verisimile est ab hoc viro provincie nomen impositum, quam non subegerit et a qua quodammodo subactus sit»). I 3, 6 («Nam non ita multo post regina concepit et filium edidit, cui rex imposuit nomen quod fuerat patris»). I 9, 7 («Interea labore assiduo excitabatur machina, duo de viginti carris imposita, proceram scalam sustinens»). I 11, 15 («Dux profligato barbaro exercitu, oppido recepto, presidio imposito, primis illinc tenebris rediit»). I 14, 13 («a tergo ponte – qui inflato torrenti imponi solebat – per stationarios deiecto»). I 19, 16 («Quo die, cum iam milites presidio urbis imposuisset [scil. Ferdinandus], […]»). II 7, 6 («archiepiscopo, se pro pileo pontificali impositurum capsidem ignitam»). II 7, 20 («Ita is qui diadema imponere regi debebat»). II 13, 17 («Hic [scil. Bernardus] vero pernegabat postea se de coniugio appellasse reginam, ideoque nec eam fastidiose respondisse, sed hanc sibi contumeliam ab inimico impositam, […]»). II 14, 10 («Atque ita soluta obsidio, recuperata urbs et regina sine trepidatione in navem imposita est»). III 2, 12 («ut fit apud illos qui onera ab regibus imposita ferre nequeunt»). III 6, 1 («Tertio mense quam obsideri Balegerium ceptum est, et oppidum et dominus in deditionem venerunt, finisque bellis atque certaminibus in omnibus, que regi Aragonum parent, regionibus impositus est»). III 15, 9 («In honorem beatissime Virginis ad Anticheram instituit, ut fasciam albam, […], transversam ad pectus, […], impositam ab institutore certa lege ieiuniorum atque precationum»)
- Epistole: IV 13 («Doleo equidem quod te non etiam aliquot pauculis mensibus expoliam et tue facultati extremam manum imponam»). XVI 18 («[…]: nam qui non mihi facile sit dum summa manus imponatur operi quod tot annis assidua cura elaboratum, presertim cum te cognitorem habeam, quo nemo in hac disciplina doctior, nemo est mei amantior?»). XXV 37 («eam nunc visendi et amor et ratio mihi necessitatem imponit ut amborum, et ipsius et meo, desiderio satisfaciam»). XXXIII 6 («Nam cum a puero sis versatus in dialecticis et summam mox manum eloquentie imposueris […]»)
- Epistola contra Bartolum VI 45: «[…] et puellis Ticinensibus […] legem imponamus ne serta, […], texere audeant […]»
- Raudensiane note: I 2, 86 («Presidiumquoque est manus armatorum hominum alicui tuendo loco imposita»). I 8, 2 («Iuba non est idem quod galea, sed quod galee imponitur instar iubarum aut equi aut leonis aut drachonis»). I 15, 40 («Immo iumentorum – ut vulgo vocantur – basti, super quos sarcine aut alia onera imponuntur, sicut ephippia equorum»). II 5, 56 («[…]: ‘defunctus vita’, quod videlicet finiit vitam, ‘defunctus morte’ vel ‘periculis’ vel ‘laboribus’, quod iam imposuimus semel finem his malis»).
- Raud. not. redazione primitiva: I 85. VII 2. XIV 35 («Immo sunt basti iumentorum, idest super quas onus iumento imponitur»). XVII 80 («Ita pileus impositus»)
- Ars grammatica 77: «que sunt ergo viris imposta vocabula fient, / […], mascula tantum» (Casciano 1990, p. 11: «I nomi assegnati agli uomini saranno solo di genere maschile»)
- Antidotum in Facium: I 7, 5 («Interlevisse quidni dicendus est qui idem vitii tabulis imposuit quod qui interlevit?»). I 8, 3 (cit. Cic. Nat. deor. I 54: «Itaque imposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus»). I 8, 4 (cit. Gesta Ferdinandi I 9, 7). II 3, 27 (cit. Sall. Iug. LXVI, 2: «Igitur Vaccenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante presidium imponeret, fatigati regis suppliciis»). II 6, 3 (cit. Tac. Ann. XV 6: «Se tributa ac leges et pro umbra regis Romanorum ius victis impositurum»). III 2, 22 («Quo tu me insectarere convicio, narrantem hanc tibicinum fabulam, quod eos omnes Tiburtini sopiverint, in plaustra non imposuerint, sed coniecerint, […]?»). III 4, 3 (cit. Caes. Gall. I 42, 5-6: «Omnibus equis gallis equitibus detractis, in eos legionarios milites legionis decime, cui quam maxime confidebat, imposuit ut presidium quam amicissimum, siquid facto opus esset, haberet»). III 11, 3 («in ignem imposita est [scil. res]»). IV 3, 16 («Non tamen sic eis satisfacere debeo ut dicam ab iniquis impositam hanc esse mihi necessitatem: […]»). IV 7, 20 (cit. Liv. XXIV 37, 8-9: «Ad ea Romanus se in presidio impositum esse dicere ab imperatore suo, claves portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, que nec suo, nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui commisisset presidium»). IV 11, 24 («Tua perversitas tuorumque similium imponit mihi me, ut Eschines ceterique invidi Demostheni se, laudandi necessitatem»)
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
ThlL VII/1: 650-660, s.v. impono: 1. in senso concreto, “porre” sopra o accanto («proprie […] strictius c. vi praep. ‘in’ vigente […] i. q. […] inferre, indere sim.», «i. q. […] superponere», «i. q. apponere»); 2. in senso traslato, “imporre” («i. q. praeficere, praeponere, collocare sim.»); 3. “ingannare” («i. q. fraudulenter alicui aliquid pro vero ingerere, aliquem deludere, decipere, fallere sim.»). In età tardo-antica, le definizioni relative a imponere si concentrano sulla prima e sulla seconda accezione; mentre, il valore di decipere (“ingannare”, “imbrogliare”) risulta completamente trascurato.
LATINO MEDIEVALE
A impono viene ricondotta la nuova accezione di “accusare”, “imputare” (Blaise med., s.v. impono: «mettre sur le dos de, imputer à»; Arnaldi-Smiraglia, s.v. impono: «accusare»; DMLBS, s.v. imponere: «to put or lay […] esp. criminal charge […] upon […], blame […] something on someone […]»; Niermeyer, s.v. imponere: «imputer, faire grief de qqch. – to impute, lay to a person’s charge»). Questa nozione, insieme a quella (oltremodo diffusa) di “porre” o “apporre”/“imporre” e a quella (meno nota) di “ingannare”, è menzionata da diversi grammatici. Si veda Hug. Der. P 107, 19-20, s.v. pono: «(19) impono -is -ere, idest iniungere vel inculpare vel imputare vel ponere in, et tunc facit preteritum in -sui et supinum in -situm; (20) item imponeree idest decipere, et tunc construitur cum dativo, ut ‘impono tibi’, idest decipio te; Iuvenalis facile est barbato imponere regi [Iuv. IV 103]» e Johan. Balb. Cath., s.v. impono: «Impono <->nis ex in<-> et pono <->nis componitur et est imponere, iniungere vel inculpare vel imputare vel ponere […]. Item imponere, idest decipere et tunc construitur cum dativo, ut ‘impono tibi’, idest ‘decipio te’. Gen. XXI: Quare imposuisti mihi [Gen. 29, 25]».
LATINO UMANISTICO
Le Ver, s.v. impono: «ex *in et *pono .nis componitur Impono .nis .sui .situm – .i. iniungere vel inculpare vel imputare vel intus ponere vel superponere .i. enjoindre ou encouper ou imputer, imposer ou dedens mettre ou mettre sus». Nebrija, s.v. impono: «poner encima» e «engañar» (“truffare”). Perotti lib. 1, epig. 3, 73: «Impono, quod modo est supra pono. […]. Cum dativo iunctum, idem est quod decipio. Quintilianus: Quidquod hoc ipsum tam placide, tam quiete facit, quasi captet imponere [Ps. Quint. Decl. II 14]. Idem: Fefellit me ingenitus honestis causis gloriae amor, spes tibi perpetuae laudis imposuit [Ps. Quint. Decl. VI 22]. Ab hoc impostores dicuntur vel qui supponendo malas merces et avertendo obligatas, vel adulterinis atque ficticiis gemmis [cf. Dig. 47.20.3.1], vel incantationibus, vel praecationibus quas exorcizationes vocant, homines decipiunt; et qui ita decipit imposturam facere dicitur [cf. Dig. 50.13.1.3]». Calepino, s.v. impono: «pro supra pono. […]. Et his modis construitur cum accusativo, cum dativo vero significat decipere. Quintilianus: Fefellit me ingenitus honestis causis gloriae amor, spes tibi perpetuae laudis imposuit [Ps.-Quint. Decl. VI 22]». Anche Ramminger (s.v. impono) affianca a imponere (in unione al dativo) la traduzione «fallere, täuschen».
NOTA CRITICA
V. desidera porre in risalto un valore (“imbrogliare”, “raggirare”) che impono condivide con decipio. È possibile che l’umanista si rifaccia ai predecessori di età medievale; tuttavia, la nozione, sebbene posta in evidenza dai lessicografi, risulta spesso congiunta all’improprio significato di “imputare”, “accusare” (cfr. Latino medievale).