ELEGANTIE

V 68, 6-11: (6) Iubere frequenter idem est quod imperare, ut Quintilianus: «pater me iussit». (7) Et alibi: «Nam quanvis infestum latronibus mare iussus intravi neque dissimulaverim magnas fuisse causas patri, cur hoc mihi imperaret quod ipse facere non potuerat» [Ps. Quint. Decl. IX 4]. Pro eodem accepit iubere et imperare. (8) Hic tamen annotandum est quod sicut eleganter dicimus impero mihi (ut apud eundem: «imperavit sibi, ne quas admitteret amplius preces» [Ps. Quint. Decl. XV 3]), ut etiam permisi mihi, permisisti tibi, permisit sibi, ita non eleganter dicas iussi mihi. (9) Preterea cum ita dicamus imperata ut iussa, huic apponimus verbum exequor, perago et siquid est simile, illi autem fere unum verbum facio, (10) ut apud eundem: «neque ipse hoc periculum ignoro expertus non levi documento quanti steterit mihi quod semel imperata non feci» [Ps. Quint. Decl. XIII 1]. (11) In hoc etiam hec verba differunt quod ‘impero tibi hanc rem’ dicimus, iubeo vero preter hanc constructionem potest habere et illam cuius exemplum modo protuli: ‘pater me iussit’

DEFINIZIONE

Comandare (proprio solo dei superiores: imperatores, principes, magistrates, duces etc.)

FREQUENZA

  • De vero bono: I 25, 4 («His dictis ad puerum qui post eum stabat ad auriculam imperat uno verbo, ne animadverti posset, ut cenam nobis paraturus domum paulo post tacite se reciperet»). II 16, 2 («Hunc igitur hominem ideo malum dixerim quia extructas epulas, magnificos apparatus, imperandi licentiam pretulit amori civium»). II 19, 1 («Iam vero Fabritii Curiique responsum se nolle imperare auro sed dominantibus auro, docet manifesto eos gloriam atque imperium concupisse»). II 20, 1 («Quod autem ad senatum populumque romanum attinet, de cuius iusticia dictum est multas nationes huic servire populo maluisse quam aliis ipse imperare»). III 15, 4 («omnes tibi nostro iure imperamus ut de ista religiosissima causa dicas»). III 28, 5 («Immo tibi, Maphee, iubemus atque imperamus ut domi tue sedeas et te ab hac militia missum facimus»). III 28, 6 («Sed age, Raudensis, et tue voluntati obsequendum est et his viris imperantibus optemperandum»)
  • Defensio questionum in philosophia: V 30-31 («Ut enim rex imperat prepositis regni sui, ut suum quisque officium agat […]»). XXIII 32-34 («[…], ita ego habeo meam [scil. laudem] in meo [scil. genere], sive quod bene impero quia dominus, quia rex, quia pater sum, sive quod non iussus benefacio et obsequor multis, non rogatus»)
  • De professione religiosorum: V 3 («Est virtus obedientie? sed et sapienter imperandi»). IX 8 («Quis enim, qui Christi militem esse se meminit, non maiora sibi his imperat?»). IX 9 («Vide ne sit minus, quia egrius nobis ipsis ea que humana fragilitas refugit imperamus quam imperata facimus: eo quidem magis quod duas hic partes sustinemus, imperantis et optemperantis»). IX 10 («An tibi levia videntur que Paulus sibi ipse imperabat? […]. Sileo quod nemo vobis ita imperat, ut vesci cibis coctis luxuriam putet, […]»). IX 15 («At prelati suo prediti sunt merito si bene imperent: nos nostro si bene pareamus»). IX 22 («Et quot erunt qui sciant imperare aliis, si tam pauci sunt qui sibi imperare sciant, ad quorum confugias procurationem?»)
  • De falso credita Constantini donatione: II 5 («profecto ingens sive supine ignorantie sive immanis avaritie, que est idolorum servitus, sive imperandi vanitatis, cuius crudelitas semper est comes»). IX 32 («Concordia orbis, qualia infinita reperirentur summorum pontificum, si unquam Romae imperassetis»). XX 64 («nam mundo imperas [scil. Constantinus]»). XXIII 74 («Quis illic eam [scil. belvae subterraneam domum] collocaverat et ne prodiret atque avolaret […] imperaverat?»). XXVII 86 («Precipere aliis eos que exhortari possumus, imperare illis ac vim afferre non possumus»)
  • Gesta Ferdinandi: I 8, 1 («Ferdinandus […], fossam exteriorem repleri imperat»). I 8, 9 («Atque ita diversis itineribus, ut cuique aut commodum aut imperatum fuit, discessum est»). I 11, 13 («Oppidani […] primum se imperata facturos negaverunt»). I 12, 11 («alii, crederes non invitatos sed imperatos, uno omnes animo sequuntur»). I 16, 6 («imperator sub exortum aurore signa canere imperat et omnes in armis esse»). I 18, 3 («Mulieres etiam complures […], certis hominibus commendate sunt, imperatumque preconi ut, […], ediceret nulli mulieri vim afferri que christianam se fore polliceretur»). II 8, 18 («Centelliane factionis plerique studiosi essent, quos preses precipue arma sumere imperaverat»). II 9, 3 («se quidem cum paucis domesticis esse ut sociis, […], a cede revocare non possit, illum vero cum multis etiam invitis quibus bello commisso, ut pugnent imperare nequeat»). II 13, 16 («Is [scil. Raimundus], protinus imperans remigibus in altum referre navim»). II 16, 4 («Tunc quidam, veluti tunc primum audisset, ab ore cisterne respondet ac festinabundus domino nuntiat [scil. Bernardus], qui miseranti similis propere succurri imperavit»). III 3, 1 («Ille [scil. Federicus] protinus lete atque hilariter afferri imperat, nihil vitii subesse suspicans»)
  • Raudensiane note I 13, 11: «Immo qui in navi nautis imperat quecunque ad faciendam navigationem pertinent, nec absurde in triremibus idem esse intelligitur, qui comes vel comitus dicitur»
  • Raud. not. redazione primitiva: XII 14
  • Apologus in Pogium II: «Quibus nulla lex imperat neque eius reguntur imperio» (Camporeale 1972: 507)
  • Ars grammatica 253-254: «[…], articulos in quot descendere possint / inque quot ascendant doctissimus imperet usus!»
  • Antidotum in Facium: I 3, 18 («moxque Antonio imperat codicem restituat»). I 5, 31 (cit. Macr. Sat. I 16, 14: «[…], Cupido imperat suadetque Amor / […] / […] / tamen est eundum quo imperat ingratis»). I 11, 5 (Cic. Verr. IV 255: «Reperietis quinquies tanto iudices istum quam quantum ei in cellam sumere licitum sit, civitatibus imperasse»). I 13, 34 (cit. Gesta Ferdinandi I 11, 13). I 13, 39 («nunc non indulgebatur, ut tu vis, abitio et fuga, ut migrarent si vellent, sed imperabatur atque extorquebatur invitis»). III 10, 13 (cit. Gesta Ferdinandi II 16, 4). III 12, 30 («itaque eius [scil. regis] est non parere sed iubere, sicut populi non imperare sed optemperare»)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

ThlL VII/1: 582-590, s.v. impero: «i. q. praecipere, mandare, iubere» (non a caso, «i. q. dominari, praeesse, regnare»). In età tardo-antica impero non manca di essere interpretato come sinonimo di praecipio e iubeo (cfr. Carisio, Synonyma Ciceronis: «Edicit, denuntiat, praecipit, praedicit, iubet, imperat»; Blaise chr., s.v. impero: «commander, ordonner»). Ad ogni modo, Donato sottolinea che imperare contempla un significato più forte (in termini di ingiunzione e coercizione) rispetto ad altri termini come iubere (Eun. 213: «sed numquid aliud imperas] in his servus nihil vult nisi coactus facere propter maiorem dominum»; ibidem 389: «cogo atque impero] evidenter ostendit plus esse imperare quam iubere»; Andr. 842: «impero] pro volo. An ut statim fiat tamquam illud quod imperatur? Et ‘impero’ superbe dixit: summum enim indicium securitatis est superbia»; Hec. 358: «fiat] […], quia sic imperamus et nos, quae ipsi facturi sumus»).

LATINO MEDIEVALE

I grammatici continuano a concepire impero come verbo relativo alla sfera del “regnare”, “governare” e, soprattutto, a quella dell’“intimare”, “imporre” obbligatoriamente a qualcuno di eseguire un comando (cfr. Blaise med., s.v. impero: «régner […] commander»; DMLBS, s.v. imperare: «to order, command», «to rule over […] to reign»; Niermeyer, s.v. imperare: «régner en empereurto reign as an emperor»). Si veda Papias Elem., s.v. praecipere: «Praecipere, imperare, preoccupare, iubere, cogitare»; Elem., s.v. iubere: «Iubere apud veteres dicebatur, ubi voluntatis erat obsequium, imperare vero ubi debito imperio quisque parebat». Hug. Der. I 112, 1, s.v. iubeo: «Iubeo -es iussi iussum, idest imperare, sed iubere est ubi est voluntatis obsequium, imperare ubi est debitum, idem est et precipere»; Der. P 19, 29, s.v. paro: «[…]; impero -as, unde hic imperator». Johan. Balb. Cath., s.v. impero: «Impero <->ras <->ravi <->ravi <->ratum, idest precipio»; Cath., s.v. iubeo: «Iubeo <->es iussi iussum iubere, idest imperare, sed iubere est ubi est voluntatis obsequium, imperare est debiti, idem est et precipere». Eber. Grec. XXVI 236: «Semper nobilis imperat, ast ignobilis optat».

LATINO UMANISTICO

Le Ver, s.v. impero: «quemander precipere, iubere». Nebrija, s.v. impero: «mandar». Perotti lib. 1, epig. 2, 789: «Ab impero dictus est imperator. Imperare autem iubere est, dictum ab in, intentiva particula, et paro, quasi statim paro vel prorsus paro. Ab hoc imperium declinatur, quod modo iussum significat» e lib. 1, epig. 10, 128: «Prope tamen iubere imperare est. Quintilianus: Nam quamvis infestum latronibus mare iussus intravi neque dissimulaverim magnas fuisse causas patri cur hoc mihi imperaret [Ps. Quint. Decl. IX 4]. Pro eodem enim utrunque posuit. Hoc tamen differunt, quod impero tibi illam rem dicimus. Iubeo vero praeter hanc constructionem potest habere et illam quae est apud Quintilianum, ut pater me iussit. Praeterea recte dicimus ‘impero mihi’, non autem recte ‘iubeo mihi’. Idem: Imperavit sibi ne quas admitteret preces [Ps. Quint. Decl. XV 3]. Ad haec qum ita dicamus imperata sicut iussa, huic apponimus verbum exequor, perago et si quod est simile. Illi vero unum fere verbum quod est facio. Idem: Neque ipse hoc periculum ignoro expertus non levi documento quanti steterat mihi quod semel imperata non feci [Ps. Quint. Decl. XIII 1]». Calepino, s.v. impero: «significat iubeo. […]. Quintilianus: Nam quanvis infestum latronibus mare iussus intravi neque dissimulaverim magnas fuisse causas patri cur hoc mihi imperaret [Ps.-Quint. Decl. IX 4]. Unde imperatum, iussum. Idem: mihi quod semel imperata non feci [Ps.-Quint. Decl. XIII 1]».

NOTA CRITICA

L’indagine sin qui condotta permette di appurare il fatto che, dall’epoca classica in poi, impero viene costantemente definito sia nel senso di “governare” (gubernor, regno, praesum) sia come sinonimo di iubeo, praecipio (cioè “comandare”, “ordinare” a un inferior di svolgere un incarico necessario e ubbidire, senza avanzare repliche nei confronti del superior).