ELEGANTIE

V 82, 9-14: (9) Impendo habet participium presentis tale quale est ab impendeo, ut admoniti simus cavendum esse ne ista nos fallat ambiguitas, (10) quale est apud eundem De senectute: «mortem igitur impendentem omnibus horis timens quis possit animo consistere?» [Cic. Cato 74]. (11) Hoc participium est ab impendeo, non ab impendo. (12) Est autem impendere supra caput iam iam casurum pendere, ut ‘nubes impendent’. (13) Et gladius ille equina seta appensus supra Dionysiani convive caput imminens impendebat [Cfr. Cic. Tusc. V 62]. (14) Impendere ab impendere apice distinguendum est

DEFINIZIONE

Essere sospeso, incombere

FREQUENZA

  • De vero bono: I 22, 3 («Nam ipse huic scientie iam inde a puero impensam operam dedi vel quod ad poeticam atque oratoriam conducere vel quod res suavissima videbatur»). II 16, 2 («Cui potius fuerat ut esset, quemadmodum inquit de Gallo Virgilius: Aut pastor gregis aut mature vinitor uve [Verg. Ecl. X 36] quam gladium illum equina seta appensus semper sibi impendere cogitaret»)
  • Ad Alfonsum regem epistola I 5, 41-42: «Quod non modo de homine, qui diu vivere et poterat et sperabat, dicendum non fuit, sed ne de eo quidem qui, iam mortem sibi impendere intelligens, de regno disponat»
  • Gesta Ferdinandi II 15, 6: «Quod consilium ineant, quo se conferant, ignorant; et cum mature facto opus est, in ipsa calamitatis impendentis fuga hesitant»
  • Raudensiane note: I 2, 8 (cit. Verg. Georg. IV 191: «Pluvia impendente recedunt»). I 14, 41 («Immo ‘inservi mihi’, hoc est ‘operam tuam mihi impende’, […] unde Cicero Quintilianusque testantur Demosthenem dedisse operam Platoni, idest impendendo operam – audiendo – Platoni, discipulum eius fuisse [cfr. Cic. Brutus 121]»). II 2, 78 («[…], ‘litora’ vero nemo vocat scopulos preruptamque atque imminentem mari terre altitudinem, que proprie rupes dicitur, sive mari impendeat, sive campo, sive non plano loco»). II 3, 85 («Hoc mihi inauditum est, sed dedititios esse eos, qui se vel hostibus dedunt […], vel qui metu hostium alteri principi aut populo sese dedunt, ut a periculis impendentibus liberentur»)
  • Apologus in Pogium II: «Anglici […] etiam post decimum diem quotiens in eum qui se pavit inciderint gratias pro suscepto prandio agunt, ne immemores honoris impensi videantur» (Camporeale 1972: 516). «Horum quemvis non magis gratias debere arbitror convivii auctori quam tibiicines aut citharistas vel cantores ad epulum adhibitos voluptatis causa qui nedum gratias pro cibis impensis agunt, […]» (Camporeale 1972: 532)
  • Raud. not. redazione primitiva: I 8. XIII 40. XVII 73
  • Antidotum in Facium: I 3, 1 («Ubi tres libros de vita regis Ferdinandi prima manu feci, ut quibus componendis duos omnino menses impendissem»). I 14, 16 (cit. Liv. XXVI 36, 3: «Nec impensa gravis est, cum eam plus quam pro virili parte quenque capere principum vident»)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

ThlL VII/1: 541-542, s.v. impendeo: «i. q. desuper pendere, imminere», «translate […] de variis malis […] fere incorporeis […] accedente et plerumque praevalente notione minandi […], i. q. instare, minari, proximum vel futurum esse». Forcellini, s.v. impendeo: «Impendere est supra aliquid pendere, imminere, instare, […] (It. pendere sopra, soprastare, essere imminente; […])». Da non confondersi con impendĕre (che condivide gli stessi significati di expendere: “sborsare”, “pagare”). Carisio Synonyma Ciceronis: «Imminet, instat, impendet, supra caput est». Blaise chr., s.v. impendeo: «pendre au-dessus de, être suspendu sur, menacer».

LATINO MEDIEVALE

I significati del verbo non mutano. Si veda Isid. Diff. I 314: «Inter impendere et impendere. Impendere correpte ab eo venit, quod est impendo, impendere; impendere autem, si e litteram producas, significat imminere, ab eo quod est impendeo»; Hug. Der. P. 60, 22, s.v. pendo: «impendeo -es, idest imminere, ingruere, instare, supra pendere»; Johan. Balb. Cath., s.v. impendeo: «Impendeo <->des <->di <->dere <->sum, idest imminere, ingruere, instare, suspendere et componitur ab in<-> et pendeo, <->des. Hester XIII: Eo quod eis certa mors impenderet [Esth. 13, 18], idest immineret vel instaret»; Cath., s.v. pendeo: «impendeo <->des, idest imminere, ingruere, instare».

LATINO UMANISTICO

Le Ver, s.v. impendeo: «.i. imminere, ingruere, instare .i. apparoir estre apparissans et componitur ab *in et *pendeo .des». Nebrija, s.v. impendeo: «estar encima colgado» (“stare sopra appeso”). Perotti lib. 1, epig. 1, 283: «A pendeo etiam impendeo compositum reperitur. Est autem impendere penultima producta supra caput aliquid veluti casurum pendere, ut impendent nubes». Calepino, s.v. impendeo: «neutrum est et significat impendere supra caput aliquid veluti casurum pendere, quid vulgo dicitur ‘spenzolare’, ut gladius supra Dionysii convevi caput imminens impendebat [cf. Cic. Tusc. V 62]».

NOTA CRITICA

Come ribadito da V. (forse sulla testimonianza di Isidoro) in Eleg. V 82, 14, impendo e impendeo si differenziano soltanto grazie all’accento (che consente di ricondurre il primo verbo alla III coniugazione e il secondo alla II coniugazione). Ad ogni modo, impendeo non manca di essere chiosato come “appendere (sopra)”, “sospendere (in cima)” e, quindi, in senso traslato “essere imminente”, “incombere”, “minacciare” (come nell’esempio di Cic. Cato 74 presente in Eleg. V 82, 10) da parte non solo degli auctores, ma anche dei grammatici di età tardo-antica, medievale e umanistica.