ELEGANTIE
V 62, 2 e 4-8: […]. (2) Expugnare pugnando capere vel potius pugnando et oppugnando vincere, quod significavit Livius libro XLV: «Haud paulo facilius quam ante due unam, tunc una duas naves expugnavit cepitque» [Liv. XXXVI 44, 9]. […]. (4) Expugnamus autem opera molesque, ut castra, ut urbes, ut castella, ut naves. (5) Quo miror illud in psalmo: «Sepe expugnaverunt me a iuventute mea / dicat nunc Israel / sepe expugnaverunt me a iuventute mea / etenim non potuerunt mihi» [Psalm. 128, 1-2], pro eo quod est oppugnaverunt sive impugnaverunt. (6) Si enim «non potuerunt mihi» profecto non expugnaverunt, sed oppugnaverunt tantum. (7) Grece autem magis est oppugnaverunt sive impugnaverunt quam expugnaverunt: (8) pro eodem tamen significato interpres accepit, nisi librariorum vitium est
DEFINIZIONE
Vincere o conquistare in battaglia, soprattutto in riferimento a res (per quanto riguarda la differenza tra bellum e pugna, cfr. Eleg. IV 64: «Bellum est tum ipsa pugna, tum totum tempus, quo in militia sumus, quam illiterati guerram vocant. Praelium ipsum tnatummodo armorum certamen. Nam et pugna, certamenque etiam citra arma fit. Interdum etiam fit nudis verbis»)
FREQUENZA
- De libero arbitrio 21-22: «[…] piissimam antiquitatem, quae in expugnandis haeresibus philosophiae arma non habuit»
- De professione religiosorum VIII 1: «Atqui locus hic talis est, quem nisi expugnes, frustra in ceteris, quibus satisfecisse te putas, laboraveris. Neque fas est ut eum expugnes, […]»
- Gesta Ferdinandi: alta frequenza
- Epistole IX 30: «hostilibus vicis atque castellis partim expugnatis»
- Epistola contra Bartolum VIII 3: «Habeamus quoque rationem valetudinis, presertim ne unam totam noctem in expugnando tam fragili castello laborasse videamur»
- Emendationes in Alexandrum grammaticum VIII 253-254: «[…], ut quotiens legimus de urbe expugnata “interfectis puberibus”» (cfr. Liv. XXXI 27, 4)
- Antidotum in Facium: I 8, 5 («ubi de veris scalis loquebar quibus Ferdinandus oppida expugnavit»). I 12, 9 (cit. Invective I 71, 3: «Qui enim fieri potest ut nescias illud interesse inter ‘pugnare’ et ‘expugnare’ […], cum ‘pugnare’ sit manus conserere, ‘expugnare’ vero pugnando vincere, […]?») I 12, 11 («Etenim in Elegantiis trado differentiam […] inter ‘oppugno’ et ‘expugno’, non sicut tu demens inter ‘pugno’ et ‘expugno’ [cfr. Eleg. V 62], inter que nisi a Fatuo nequeat errari. Quis dicat ‘pugnavi urbem’ pro ‘expugnavi’ aut ‘oppugnavi’?»). I 12, 12 (cit. Gesta Ferdinandi I 17, 6: «Alio bello ad expugnandum Setenillium venimus. Nunc ad expugnandam Anticheram venimus, quam si, quod horret animus et lingua vix audet fari, non expugnaverimus, quid ni infecto negocio victi non victores discedemus?»). I 12, 12 (cit. Gesta Ferdinandi I 5, 6: «Oppida duo, Prineam et Pegum, paucis diebus expugnat -erant enim parva-, tum oppidum Zaram aggressus, positis ante portas castris oppugnat»). I 12, 15 («Ideoque iam reddam, quod penultimum promisi, me demonstraturum te improprie diffinientem ‘expugno’. Nunquid si tecum conseram manus ac vincam te dicar expugnasse? Nihil minus, quia de oppidis, de castris, de navibus ceterisque huiusmodi expugnatio est et figurate expugnare mentem, expugnare pudicitiam, quasi arcem quandam, ut in ipso de elegantia opere latius tradidi»). II 10, 17 (cit. Invective I 84, 10-12 in relazione a Gesta Ferdinandi I 18, 2: «Ut cum expugnatam patriam videret, tamen ab opere non discessit donec texendo perseverans occisus est»). III 6, 1 (cit. Gesta Ferdinandi I 18, 2: «[…]; horum unus etiam texens, qui cum audisset urbem expugnatam non obseravit fores, non fugit, non etiam surrexit, […]»). III 6, 5 («cum patriam expugnatam diripi et cives passim cedi videret»). III 6, 9 («ait illum vidisse patriam expugnari, diripi, passim cives cedi et tamen ab opere non discessisse»). III 6, 17 (cit. Gesta Ferdinandi I 19, 7: «an speramus occupatos nos duplici Marte ex utrisque hostibus victoriam reportaturos, aut Granatam expugnaturos?»). III 6, 19 («quasi ab his ei bellum sit inferendum, sed non facile de ambobus victoriam reportaturum et utriusque urbes expugnaturum»). III 6, 20 («[…] in hac ipsa Hispania nonnulle urbes a Romanis omni conatu expugnari nequerunt, […]. Nunquid populus romanus, quia pene desperabat hec expugnare, iccirco ab iis quicquam periculi, nedum debellari timebat?»). IV 6, 46 (cit. Liv. XXIII 45, 9: «Romam vos expugnaturos, siquis duceret, fortes lingua iactabatis. Enim minor res est: hic experiri vim virtutemque volo»)
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
In ThlL V/2: 1807-1811 (s.v. expugno) expugnare significa: 1. “occupare”, “conquistare” con la forza delle armi e, soprattutto, res («i. q. vi et armis, obsidione sim. capere», «aedificia sim. vi capere, effringendo invadere», «naves capere, deprehendere»); 2. in seconda battuta, “sconfiggere” definitivamente combattendo («i. q. oppugnando devincere», «i. q. […] pugnando […] superare, debellare»; «fere i. q. tollere, destruere, perdere sim.»). In età tardo-antica, expugnare è inteso ancora come sinonimo di “debellare”, “annientare” (Carisio, Synonyma Ciceronis: «expugnat, excindit, […], prosternit, diruit, ad solum deducit»; Blaise chr., s.v. expugno: «triompher de, détruire») oppure come forma equivalente a oppugnare/impugnare nel senso di “attaccare”, “assalire” (Blaise chr., s.v. expugno: «attaquer»).
LATINO MEDIEVALE
Expugno condivide il medesimo significato di debello (ad es. Niermeyer, s.v. expugnare: «attaquer – to attack», interpretazione ricondotta anche a debellare in Niermeyer, s.v. debellare; Arnaldi-Smiraglia, s.v. expugno: «delere»; DMLBS, s.v. expugnare: «to destroy») e/o di oppugno/pugno (Niermeyer, s.v. expugnare: «se battre – to fight»; Blaise med., s.v. expugno: «attaquer, assiéger», «combattre»; Arnaldi-Smiraglia, s.v. expugno: «oppugnare», «pugnare»; DMLBS, s.v. expugno: «to attack, fight» e solo successivamente «to defeat in battle, capture»). Per Papias in expugnare sono insiti due concetti: quello di “distruggere”, “annientare” nel senso di vincere e sottomettere completamente, il che rende il verbo sinonimo di debellare (Elem., s.v. expugnare: «Expugnare, prosternere, diruere, debellare»; ibidem, s.v. debellare: «Debellare, depopulari, expugnare»; ibidem, s.v. extinguit: «Extinguit, expugnat, delet, fundit, distruit, mori facit»; ibidem, s.v. vastat: «Vastat, expugnat, expoliat»; ibidem, s.v. prosternit: «Prosternit, funditus tollit, expugnat, ad terram iactat»; ibidem, s.v. exciere: «Exciere, provocare, evertere, expugnare»); quello (meno fortunato) di “sottrarre” qualcosa (Elem., s.v. exortequere: «Extorquere, adminere, expugnare»). Hug. Der. P 122, 33: s.v. pugno: «expugno -as, devincere, debellare»; Der. P 122, 38: s.v. pugno: «et oppugno -as, idest contra vel utrobique pugnare vel impugnare vel expugnare». Johan. Balb. Cath., s.v. pugno: «Expugno <->nas, idest devincere, debellare vel valde pugnare»; ibidem, s.v. pugno: «Oppugno <->nas, idest contra vel undique pugnare vel expugnare vel impugnare».
LATINO UMANISTICO
Per Le Ver (s.v. expugno) expugnare e debellare sono termini adoperabili indifferentemente nel senso di “vincere”, “distruggere”: «vaintre ou destruire .i. devincere, debellare, prosternere, evertere, diruere, delere et componitur ab *ex et *pugno .gnas». Bartolomeo Facio, De proprietate verborum (Val. f. 70r): «Inter pugnare et expugnare hoc interest. Quod pugnare est manum conserere, expugnare vero pugnando vincere»; Invective I 71, 3: «Qui enim fieri potest ut nescias illud interesse inter ‘pugnare’ et ‘expugnare’ […], cum ‘pugnare’ sit manus conserere, ‘expugnare’ vero pugnando vincere, […]?». Ramminger, s.v. expugno: «erobern» (“conquistare”), ma nota anche che «(Menschen) besiegen», ossia “sconfiggere” in riferimento a persone, come per Borsias VII, 388 di Tito Vespasiano Strozzi: «Expugnare palam [scil. eosdem hostes armatos] et vincendo acquirere laudem». Nebrija, s.v. expugno: «tomar combatiendo». Perotti lib. 1 epig. 9, 3: «Expugno pugnando vinco, sed de oppidis, castris, navibus caeteris que huiuscemodi dicitur». Calepino, s.v. expugno: «Expugno pugnando vel oppugnando vinco et de personis, oppidis, castris, navibus, caeterisque huiusmodi dicuntur. Interdum expugnare non est pugnando vincere, sed solum oppugnare. […]. Et in Psalmum: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea et enim non potuerunt mihi [Psalm. 128, 1-2]».
NOTA CRITICA
V., desiderando ripristinare l’originaria accezione di expugnare (“vincere” e “conquistare” lottando), limita la gamma di significati propria del termine, che, al contrario, i Classici (seguiti dagli autori delle successive epoche) sono soliti intendere altresì come forma equivalente a pugnare (“combattere”), impugnare e oppugnare (“assalire”: cfr. Vall. Antidotum in Facium I 12, 11).