ELEGANTIE
V 83, 6-9: (6) Ab hoc verbo duo composita sunt: eripio et preripio, quorum primum quotiens habet cum accusativo dativum fere in malam partem accipitur, ut ‘eripuisti mihi omnes bene vivendi facultates’; (7) quotiens vero ablativum cum prepositione a vel ab, sive abs, plerumque in bonam, ut ‘eripuisti me a periculo’. (8) Interdum in malam, ut ‘eripuisti a me filiam’. (9) Quod verbum ita differt a preripio (preterquam quod nusquam hoc postulat talem ablativum) quod qui alteri aliquid eripit potest id non in suos usus eripere, ut ‘eripuit illi vitam’
DEFINIZIONE
- Sottrarre, portare via
- Liberare (a, ab, abs + ablativo)
FREQUENZA
- De vero bono: II 1, 3 («Nempe quod civitas a periculo erepta pace, libertate, ocio, abundantia fruitur?»). II 1, 7 («Ego quoque mallem decem a morte eripere quam unum»). II 2, 1 («Vis eripere homini egritudinem animi?»). II 16, 3 («Cum eo quod non potest esse nisi […] se causam esse ut ille gaudeat, veluti aliquem de egestate, de incendio, de naugrafio, de captivitate eripere»). II 32, 4 (cit. Verg. Aen. III 710-711: «Hic me, pater optime, fessum / Deseris, heu tantis nequicquam erepte periclis»). III 21, 3 («ut gaudebis te ereptum a tam tetra ac dira hostium expectatione»)
- De libero arbitrio 133-135: «Quare noli, quaeso, hanc mihi solicitudinem molestiamque eripere: erepta enim molesta, eripueris simul et inquirendi diligentiam, […]»
- De professione religiosorum: VI 5 («Utrum enim, […], maiore laude ac maiore premio dignum, idest maiore virtute usum existimes eum qui parentem in vite periculo positum, […], an qui civem aut ignotum cum nonnullo capitis sui discrimine eripuit?»). X 21 («Unde Laurentius, ille diacon apostolis comparandus, thesauros ecclesie, quod ereptum iri videbat, erogavit»). XII 30 («Sed neque aliis simile commoditates erepte sunt»)
- De falso credita Constantini donatione: I 2 («quis rex e manibus summi sacerdotis, si me rapuerit ille, etiam ut velit, eripere poterit?»). IX 32 («cur donationem Constantini magno ore iactatis frequenterque vos ultores erepti imperii quibusdam regibus principibusque minamini?»). XI 37 («Hoc times, Constantine, et non caves, ne ii, qui Romam Silvestro eriperent, chartulam quoque surriperent?»). XXIX 96 («Ut igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas a bonis viris pecunias peius effundit»)
- Ad Alfonsum regem epistola III 10, 386: «Sceleratissimum quidem sed tamen sceleris merces, ut, quod ereptum iri sibi videbant, regnum invaderent»
- Gesta Ferdinandi: I 7, 5 («quanquam non defuit ad eripiendos e periculo socios cura»). I 8, 2 («Exulcerabatquoque hanc indignationem leticia atque insultatio obsessorum, qui ex tanto ac tam presenti discrimine erepti, animos tollebant»). I 12, 9 («Quod si tantum ad descensum nostrorum summovebuntur cives nostros a pernicie eripuerimus, nullo nostro cum periculo et ingenti cum gloria»). I 19, 15 («cave committas ut ullus tempus interpones, quin regnum, […], ab iniustis heredibus ac regnare indignis, eripias et tibi, […], asseras»). II 4, 14 («Regnum sibi eripi non posse, post sua fata eius fore cui Deus destinasset»). II 15, 4 («Nunc ea triremis predam e faucibus lupi hiantis ac iam iam rapientis eripuit»)
- Epistole XXXIV 8: «Quod eo mihi molestius est quod facultatem mihi ereptam video tui laudandi»
- Epistola contra Bartolum VI 46: «Nam, ut inquit Satiricus, velle suum cuique est nec voto vivitur uno [Pers. V 53], ut in illum qui nobis hanc libertatem eripere tentat»
- Raudensiane note II 3, 78: «An non sententiose locutus est Cicero Pro Milone pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Marii: [segue cit. Cic. Mil. 11]?»
- De reciprocatione ‘sui’ et ‘suus’ XXXVI 3: «quid? Dominus navis eripietne suum?» (cit. Cic. Off. III 89)
- Apologus in Pogium II: «Quasi vero uxorem possis eripere, ut libros, vinum, pecuniam» (Camporeale 1972: 504). «Ideoque non esse illud excellens bonum et quod ipse appellat <δυσαφαίρετον>, idest ‘quod difficulter eripi possit» (Camporeale 1972: 517)
- Antidotum in Facium: I 15, 19 (cit. Gesta Ferdinandi I 8, 2). II 10, 63 (cit. Invective I 91, 26-30: «Nisi… Antonius … eius intercursu ex illorum manibus eripuisset»). III 9, 41 (cit. Cic. Dom. 104: «Publius ne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit?»). IV 4, 32 («Nam servus fertur Scipionem ab hostibus eripuisse, filius a pluribus auctoribus traditur» in merito a Liv. XXI 46, 10). IV 13, 29 (cit. Invective I 91, 25-27: «Ab iis qui legibus operam dabant discerptus fuisses, nisi te ex templo quodam elapsum et mori velle clamitantem Antonius Panormita, eius intercursu, ex illorum manibus eripuisset»). IV 13, 32 («Nam quisquis elapsus ex loco est, is eripi qui potest?»). IV 14, 25 («Quis unquam ursus aut que leena tigris ve, ereptis sibi catulis, rabidior fuit quam tu in me, quia te, abs te verberatus, conspui?»)
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
1. “rapire”, “sottrarre” (sinonimo di rapio, cfr. ThlL V/2: 788-795, s.v. eripio: «i. q. rapiendo demere, auferre, tollere […] verbi signif. variat inter eam q. e. ‘foras’ rapere […] i. q. eximere, extrahere sim. […] et ‘avellendi’, ‘abstrahendi’ […] sc. ipso verbo q. e. ‘rapere’ praevalente […]; saepe acced. notione aut violentiae […] aut celeritatis»); 2. “liberare” (ThlL V/2: 793-795, s.v. eripio: «peculiariter: morte, fato sim. […] saepius pass.», «significantius: acced. certae ntiones speciales: […] servandi, liberandi causa adimere […] syn. saepe servare, conservare; liberare»). In quest’ultimo caso sono ammesse costruzioni formate dalle preposizioni ex/de/a/ab seguite dall’ablativo. Gli stessi valori si riscontrano in Carisio, Synonyma Ciceronis: «Ademit, abstulit, amputavit, eripuit, detraxit, […], extorsit»; ibidem: «Evertit, spoliavit, nudavit, exuit, privavit, eripuit, abstulit, orbavit, desolavit, viduavit»; Don. Ad. 90: «eripuit mulierem] non ‘abduxit’ sed ‘eripuit’»; Serv. Aen. I 596: «ereptus] liberatus»; ibidem IV 228: «Graiumque ideo bis vindicat armis] et ‘vindicat’ eripit, ut ‘qui in libertatem vindicat’, id est eripit servituti»; ibidem VII 51: «primaque oriens erepta iuventa est] […]: unde et ‘erepta’ dixit, quasi per vim»; Blaise chr., s.v. eripio: «arracher, tirer de», «enlever» (“togliere”, “portare via” con violenza), «ôter, voler» (“rapire”), ma anche «délivrer» (“liberare”).
LATINO MEDIEVALE
Le classiche accezioni del verbo risultano immutate. Si veda Arnaldi-Smiraglia, s.v. eripio: «subducere, liberare» (“liberare”), «depellere» (“allontanare” da una condizione) e «diripere», «vi capere»; DMLBS, s.v. eripere: «to pluck out […] to wrest away» e «to deduct […] to rescue, snatch» (“allontanare” da una condizione, “liberare”), ma anche Isid. Diff. I 63: «Inter Auferre, adimere et eripere. Auferimus rem quam dedimus, adimimus ius, eripimus quod ab aliquo rapimus»; Papias Elem., s.v. eripere: «Eripere, auferre, ab alio rapere, componitur ex<-> et rapere» (cfr. anche Elem., s.v. orbare: «Orbare, auferre, demere, eripere»); Elem., s.v. liberare: «Liberare, eruere, redimere, eripere»; Hug. Der. R 53, 30, s.v. rumpo: «eripio -is, extra rapere vel liberare»; Johan. Balb. Cath., s.v. rapio: «Eripio <->pis, idest extra rapere vel liberare».
LATINO UMANISTICO
Le Ver, s.v. eripio: «.i. extra rapere, auferre, tollere vel liberare, eruere .i. ravir, rober, oster ou deffendre, delivrer, rescourre et componitur ab *e et *rapio, rapis». Bartolomeo Facio nel De proprietate verborum (Val. f. 68v) scrive: «Inter eripere et surripere hoc interest. Eripimus violenter, surripimus clanculum». Nebrija non ne fa menzione. Perotti lib. 1, epig. 16, 5: «Eripio, rapio». Calepino, s.v. eripio: «extra rapio et construitur cum dativo ferre in malam partem, ut ‘eripuisti mihi substantiam’; aliquando cum ablativo in utranque partem, ut ‘eripuisti me a periculo’ et ‘eripuisti a me librum’».
NOTA CRITICA
La stesura di Eleg. V 83, 6-9 si inserisce nel solco di una lunga tradizione linguistica contribuendo al consolidamento di quest’ultima.