ELEGANTIE

V 43, 3-6: (3) Effingere est ad alterius formam fingere et quodam modo fingendo representare. Cicero secundo De oratore: «Tum accedat exhortatio, qua illum quem delegerit imitando effingat atque exprimat» [Cic. De orat. II 90] (Marsico 2013: 295: «Tum accedat exercitatio […]. Tutti i testimoni esaminati, anche la copia rivista da Valla, tramandano exhortatio al posto del corretto exercitatio; probabilmente estrapolando la citazione dal contesto l’autore commette un errore, pur conoscendo il celebre passo ciceroniano»). (4) Quintilianus: «nam idquoque est docilis nature, sic tamen, ut ea, que discit effingat» [Quint. Inst. I 3, 1]. (5) Et iterum: «Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Grecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iocunditatem Isocratis» [Quint. Inst. X 1, 108]. (6) Unde ductum est nomen effigies, figura ad vivam alterius similitudinem, vel ad veritatis imaginem facta tam in picturis, quam in sculpturis

DEFINIZIONE

Rappresentare (imitando)

FREQUENZA

  • De vero bono: III 7, 7 («Cur tam mirum in tuo sermone de nostra religione silentium, quasi supervacua quadam et ex philosophorum preceptis efficta et formata?»). III 19, 2 («frustra […] in hac [scil. felicitate] effigenda laborabitur»)
  • Gesta Ferdinandi proemium, 10: «Et contra Xenophon magis optimi regis effinxit quam veram Cyri exposuit vitam»
  • Raudensiane note proemium α, 1: «[…] Odysseam, ubi errores Ulyxis, […], dimidio Iliada, ubi prelia ad Ilium gesta memorantur, effingeret»

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

ThlL V/2: 185-187, s.v. effingo: «in formam quandam redigere sive re vera sub oculos cadentem, sive mente ac cogitatione perceptam (res formanda aut certa quadam imitatione eius rei, ad quam formatur, aut non adhibito exemplari efficitur)», ossia “creare” imitando la realtà.

LATINO MEDIEVALE

Vi sono casi in cui effingo è concepito come semplice sinonimo di fingo (DMLBS, s.v. effingere: «to imagine, picture»).

LATINO UMANISTICO

I grammatici successivi a V. seguono la lezione delle Elegantie. Si veda Perotti, lib. I epig. 21, 38: «Item effingo, quod est ad alterius formam fingo et qualem volo fingendo repraesento. Quintilianus: “Nam mihi videtur M. Tullius, qum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis” [Quint. Inst. X 1, 108]» e lib. I epig. 21, 39: «Unde ductum est nomen effigies, hoc est signum ad viuam alterius similitudinem vel ad veritatis imaginem factum, tam in picturis quam in sculpturis. Aliquando etiam pro aspectu ponitur». Nebrija, s.v. effingo: «debuxar del natural». Calepino, s.v. effingo: «valde fingo (ex enim auget) vel quasi naturalia formo et ad alterius formam fingo et qualem volo fingendo formam repraesento. Quintilianus: Nam mihi videtur M. Tullius cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis [Quint. Inst. X 1, 108]».

NOTA CRITICA

V. tenta di contrastare la tendenza a recepire effingo come sinonimo di fingo (cfr. Latino medievale).