ELEGANTIE
V 56, 5-6: (5) Despicio deorsum aspicio, sicut suspicio sursum aspicio. (6) Inde per translationem cum quis alium contemnit ac parvi facit despicere dicitur, quasi infra se et ad pedes suos proiectum aspicere, quemadmodum suspicere est venerari, quasi supra nos aspiciamus illum esse collocatum
DEFINIZIONE
- Volgere lo sguardo in basso
- Guardare con disprezzo, disdegnare
FREQUENZA
- De vero bono: II 28, 17: «In eo ipso in quo predicationem nobilitatemque despiciunt predicari de se ac nominari volunt» (cit. Cic. Arch. 26)
- De falso Constantini donatione VII 23: «quibusdam indignantibus, quod vidue ipsorum in ministerio quotidiano despicerentur»
- Gesta Ferdinandi I 5, 4: «Quod oppidum in media convalle, imminentibus utrinque rupibus collibusque, despicitur»
- Epistola contra Bartolum III 37: «Quid porro, si solem gerere pro signo velim, […], nonne a superiore faciam in inferiora radiantem et quasi terras despicientem?»
- Raudensiane note I 11, 11: «Nequis igitur tanquam parva despiciat grammatices elementa de litteris» (cit. Quint. Inst. I 4, 6)
- Raud. not. redazione primitiva IV 9-10: «Ra.: Despicere. – Paulo post -: Terentius inquit: ‘Parvi curaret illum’ [Ter. ?]. La.: Hoc Terentius in iis comediis dixit, quas naufragio amisit: eas nunc Raudensis in medio mari invenit»
- Antidotum in Facium: I 14, 220 («Columella, Plinius, Apuleius, Macrobius, preter poetas, quorum sunt Lucretius et Persius: quominus debes despicere ut ineptum»). IV 11, 11 (cit. Invective I 91, 2-5: «Antonium Panormitam […], ab rege atque adeo ab omnibus prestantissimum iudicatum et in magno honore habitum irrides ac despicis»). IV 11, 12 («Ego vero non tam irrideo atque despicio quam detestor atque abominor, qui quotidie in nequitia proficit»)
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
ThlL V/1: 743-748, s.v. despicio («legitur inde ab Ennio per totam latinitatem»): 1. «proprie i. q. de superiore loco conspicere […], subest etiam notio superbiae» (Forcellini, s.v. despicio: «Despicio est deorsum aspicio, despecto (It. guardare in giù, guardare dall’alto al basso; […]»; 2. «translate i. q. contemnere» (Forcellini, s.v. despicio: «Est contemnere, spernere; nam qui alium contemnit, videtur quodammodo infra se positum aspicere»), «i. q. parvi pendere, peiorem putare», «i. q. non curare, nullam rationem habere, non respicere» (Forcellini, s.v. despicio: «Singulari significatione ponitur pro attentum non esse, negligere»). Carisio, Carisio, Synonyma Ciceronis: «Aspernatur, despicit, dedignatur, inridet, inludit»; ibidem: «Dissimulat, avertitur, aspernatur, indormit, fastidit, neglegit, spernit, despicit, contempnit»; ibidem: «Fastidit, gravatur, repellit, despicit, aspernatur, contempnit, respuit, reicit, recusat, repudiat, refutat»; ibidem: «In contemptu habet, despicit, spernit, fastidit, contempnit, pro nihilo habet». Don. Andr. 622: «iam aliquid dispiciam] dispicere est disquirere consilium, despicere deorsum aspicere»; Eun. 384: «habent despicatam] contemptam ac despectam»; Phorm. 500: «Et quasi leno irridet honestatem et despicit». Don. Andr. 622: «iam aliquid dispiciam] dispicere est disquirere consilium, despicere deorsum aspicere»; Eun. 384: «habent despicatam] contemptam ac despectam»; Phorm. 500: «Et quasi leno irridet honestatem et despicit». Serv. Aen. I 224: «despiciens] deorsum aspiciens, sicut suspiciens sursum aspiciens. Notandum sane quia si ‘dispiciens’ dixerimus, ‘diligenter inquirens’ significamus, sicut deduco et diduco»; ibidem I 396: «despectare] id est electas iam intentius despicere»; ibidem I 438: «suspicit] miratur, ut e contrario ‘despicit’ contemnit significat». Non. De comp. doctr. IV, s.v. despicere: «Despicere est pro nihilo habere. […]. M. Tullius de Officiis lib. II: despiciunt autem eos et condemnant, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant [Cic. Off. II 36]»; ibidem IV, s.v. despicere: «Despicere, desuper aspicere»; ibidem V, s.v. inter contemnere et despicere: «Contemnere et despicere eo distant, quod est despicere est gravius quam contemnere. […]. Idem [scil. Cicero] ad Caesarem lib. III: ‘amici nonnulli <a> te contemni ac despici et pro nihilo haberi senatum volunt’ [Cic. Epist. frg. III 10]». Blaise chr., s.v. despicio: «regarder avec mépris» (“guardare con disprezzo”); «négliger, omettre» (“trascurare”), ma talvolta il verbo è confuso con dispicio nel senso di «examiner, considérer».
LATINO MEDIEVALE
Isid. Orig. X 76: «Despiciens quod deorsum aspiciat vel contemptui habeat». Papias Elem., s.v. aspernari: «Aspernari, despicere, detestari»; ibidem, s.v. negligere: «Negligere, non curare aut despicere»; ibidem, s.v. despicere: «Despicere, contemnere vel deorsum aspicere»; ibidem, s.v. dispectare: «Dispectare, despicere»; ibidem, s.v. ferocit: «Ferocit, superbit, fastidit, pro nihilo habet, despicit». Hug. Der. S 283, 28, s.v. specio: «Despicio -is -xi -ctum, idest deorsum aspicere vel contemnere et vilipendere: quem enim contemnimus quasi deorsum aspicere volumus»; ibidem S 283, 35, s.v. specio: «[…], sicut despicere pro contemnere, […]»; ibidem S 283, 37, s.v. specio: «[…], despicimus deorsum, […]». Johan. Balb. Cath., s.v. despicio: «Despicio <->cis <->spexi <->spectum ex de<-> et specio <->cis componitur et est despicere deorsum aspicere, contemnere vel vilipendere. Quem enim contemnimus quasi deorsum aspicere volumus». Eppure Isid. Diff. I 21, citando Serv. Aen. I 224, non specifica dispicens, ma despicens: «Inter aspicere et respicere, etc. Aspicimus ante nos, respicimus retro; suspicimus sursum, despicimus deorsum, […]. Notandum sane, quod si et despiciens dixerimus, nonnunquam diligenter inquirere significamus». Arnaldi-Smiraglia riporta insieme sia despicio sia dispicio tant’è che entrambi i verbi sembrano condividere i medesimi significati come quello di «considerare» (s.v. despicio) proprio esclusivamente di dispicere, mentre in corrispondenza della voce dispicio è sempre presente il rimando a despicio. DMLBS, s.v. despicere: «to look down», «to look at disdainfully, scorn […] not worth looking at, inconspicuous» e, ancora una volta, sussiste il rinvio a dispicere.
LATINO UMANISTICO
Le Ver, s.v. despicio: «despire, despiter , desprisier contempnere, vilipendere aviller , tenir vil» (gli stessi valori sono contemplati altresì per Le Ver, s.v. disipicio). Bartolomeo Facio, De proprietate verborum, Val. f. 66v: «Inter despicere et negligere hoc interest. Despicimus quod contemnimus, negligimus vero quod non curamus»; Val. f 72v: «Inter aspicere, suspicere, inspicere, prospicere, despicere, circumspicere, despicere, intueri, videre, spectare, visere hoc interest. […]; despicimus inferiorem partem vel ignavum; […]». Nebrija, s.v. despicio: «mirar de arriba aiuso» (“guardare dall’alto in basso”); «menospreciar» (“disprezzare”). Perotti, lib. I epig. 2, 321: «Despicio, quod proprie est deorsum aspicio. Quintilianus: Nullam ego res humanas despicere providentiam reor [Quint. Inst. pr. 6, 4], hoc est: rerum humanarum curam habere. Quoniam vero ea quae contemnimus quasi deorsum et ad pedes nostros proiecta aspicere solemus, capitur despicio pro contemno. Cicero: Despectus ab omnibus ac pro nihilo habitus [Cic. Epist. frg. III 10]». Calepino, s.v. despicio: «deorsum aspicio. […]. Per translationem ponitur pro contemno et parvifacio: nam cum quis alium contemnit despicere videtur, quasi infra se aspicere; quemadmodum suspicio est contrarium: sursum aspicio et per translationem veneror, quasi supra nos aspiciamus illum esse collocatum. Cicero libro II <De> officiis: Despiciunt autem eas et contemnunt in quibus nihil virtutis nervorum putant [Cic. Off. II 36]».
NOTA CRITICA
V. ha modo di restaurare le originarie e classiche definizioni di despicere e dispicere, distinguendo in tal modo i due verbi e contrastando la propensione invalsa sin dall’epoca tardo-antica a concepire dispicio (“guardo intorno”, “disamino”, “discerno”) e despicio (“guardo in giù”, “disdegno”) come termini analoghi e aventi in comune i significati di “guardare in basso”, “disprezzare” e, talvolta, anche “considerare (attentamente)” (cfr. Latino classico e tardo antico e Latino medievale). In effetti, la rassegna delle successive opere grammaticali permette di constatare il successo del tentativo promosso dall’umanista dal momento che le riflessioni avanzate da quest’ultimo in Eleg. V 56, 5-8 sono seguite da Nebrija, Perotti e Calepino (cfr. Latino umanistico).