ELEGANTIE

V 86, 5: Desciscere est ab imperio se ductuque alterius subtrahere, ut militis a duce, populi a domino, discipuli ab opinione magistri quam prius sequebatur, presertim ad alterius vel imperium, vel sententiam se transferentis

DEFINIZIONE

Ribellarsi (sottraendosi al controllo di qualcuno e, talvolta, passando a quello di qualcun altro)

FREQUENZA

  • De vero bono: II 8, 1 («Quod quia nullum reddere honestas potest, non est quod aliquid honestatis gratia vel faciat aliquis vel facere debeat, a qua velut ab imperatore stipendium non solvente desciscendum est»). III 4, 2 («Quanquam ipse Aristoteles non a se hanc sententiam petivit sed a magistro suo Platone, a quo desciscere libenter solet»)
  • De libero arbitrio 782-783: «et quasi ab imperatore desciscemus?»
  • De professione religiosorum XII 30: «Sed neque aliis similes commoditates erepte sunt, et vos bona ex parte ab illorum vestigiis descivistis»
  • De falso credita Constantini donatione: XXVI 85 («An vero populis Israel a domo David et Salomonis, quos prophetae a deo missi unxerant, tamen propter graviora onera desciscere licuit factum que eorum deus probavit, nobis ob tantam tyrannidem desciscere non licebit?»). XXVII 87 («Quocirca si fas erat gentibus a Constantino et quod multo plus est a populo Romano desciscere, profecto et ab eo ius erit, cuicunque cesserit ille ius suum»)
  • Gesta Ferdinandi: II 7, 23 («[…]: longe decepta adversariorum spe, qui a semel suscepta causa ad aliam descituros hostes non suspicabantur, […]»). III 2, 12 («[…], veluti decem tribus Israel, que a Salomone desciverunt, et alii multi, et hodie in Italia precipue – sed quia regem suum patrimonio exuunt: […]»)
  • Raudensiane note: I 15, 69 («Quid mirum si per oblivionem Raudensis a Cicerone desciscit, cum sui ipsius obliviscatur, qui paulo post ait: […]» segue cit. Tusc. I 16-17). II 3, 94 («Ra.: Sic. – Paulo post -: Hactenus excanduit [cit. Svet. Nero XL 4], idest ‘sic’, ut malum his, qui descissent, minaretur»)
  • Raud. not. redazione primitiva: XIII 33 («Quid, quod nec unquam Macrobius ab hoc usu loquendi Latine descivit?»). XVII 85
  • Antidotum in Facium: I 5, 40 (cit. Invective I 63, 6-11: «Illud vero est omnium vitiosissimum quod dicis ‘horresco’ ‘horrui’ preteritum mittere et incohativa preteritum habere, cum solum ‘descisco’, auctore Prisciano [Prisc. Inst. gramm. X 18], preteritum ‘descivi’ faciat, quod tamen, et id est verisimilius cum cetera eius forme verba preteritis careant, a ‘descio’ magis fieri putat»). I 5, 45 («At enim tu ais Priscianum velle unum ‘descisco’ habere preteritum ex incohativis. Desino pluribus in illum argumentari, qui si foret in rebus humanis non contra me hoc in loco sentiret, sed contra te»). I 5, 46 («Quid est quod tu aut facias incohativum ‘descisco’, cum non facias suum simplex, aut si hocquoque facis, preterito prives, quod est ‘scivi’ et inde ‘scitum’, ex quo ‘plebiscitum’?»). I 5, 47 («At hoc preteritum a ‘scio’ mutuatum est. Esto: et si alius significationis est ‘scivi’ a ‘scisco’, alius a ‘scio’. Cur non etiam ‘descivi’ a ‘descio’? An quia ‘descio’ non reperitur? At istud contra superiorem tuam rationem facit. Sed, ut ita sit, fateare necesse est ‘conscisco’, ‘ascisco’, ‘rescisco’, que eiusdem nature sunt, habere sua preterita ‘conscivi’, ‘ascivi’, ‘rescivi’»). II 3, 20 («Descisco iam abs te, Cicero, quem ducem hactenus sum secutus, ita scribentem in Bruto de Iunio Bruto: […]» segue cit. Cic. Brutus 53). IV 7, 30 (cit. Liv. XXIV 44, 10-45, 5: «[…] cum illud potius agendum atque eos agitandum sit, si quo modo fieri possit ne qui socii a populo romano desciscant et non vocitent, documentum autem dicatur statui oportere, siquis resipiscat et antiquam societatem respiciat»). IV 7, 32 («Opinor sic emendandum: ‘[…] cum illud potius agendum atque cogitandum sit si quo modo fieri possit ne qui socii a populo romano desciscant’ vel ‘desciverunt etiam novo metu dubitent’ […]»)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

ThlL V/1: 654-655, s.v. descisco: «proprie de sociis, militibus, civibus, sectatoribus sim., i. q. deficere, ducem, principem sim. deserere». Lo stesso in Forcellini, s.v. descisco: «Descisco (quasi contrarium aliquid scisco et statuo) est verbum publici juris proprium, quod significat se ab aliquo solutum declarare, ab ejus societate discedere, deficere […] It. dichiararsi sciolto da qualcheduno, partirsi, ribellarsi; […]»). Tra i sinonimi sono elencati deficere e rebellare ovvero transire (“passare a”). Carisio, Synonyma Ciceronis: «Desinunt, deserunt, desistunt, deficiunt, desciscunt, derelinquunt». Blaise chr., s.v. descisco: «se détacher de», «se séparer de». Inoltre, Prisciano in Inst. gramm. X 18 fa discendere il lemma da un supposto descire (“non sapere”).

LATINO MEDIEVALE

I valori di descisco sono sovrapposti a quelli di descio (Hug. Der. S 255, 11, s.v. scio: «descio, oblivioni tradere, nescire, nescio -is, unde nescius -a -um»; Johan. Balb. Cath., s.v. descio: «Descio <->scis, id est nescire, oblivioni tradere, ex de<-> et scio, scis componitur»; DMLBS, s.v. descire: «to ‘unknow’, unlearn») e, quindi, inizia a essere concepito come sinonimo di dediscere, obliviscere, nescire. Si veda Du Cange, s.v. descisco: «Ignoro, desipio, minus sapio» e Papias Elem., s.v. descio: «Descio, minus sapio, descivi facit praeteritum, inde descisco id est desipio».

LATINO UMANISTICO

Le Ver, s.v. descio: «.i. oblivioni tradere, nescire, minus sapere .i. oublier, non savoir, desaprendre – componitur a *de et *scio, scis Desciens.tis – oublans, non savans Descisco.scis – inchoativum – dessavoir, oublier»; ibidem, s.v. desciscere: «.i. discentire vel a proposito seiungi». Nebrija, s.v. descisco: «rebellar». Perotti non ne fa menzione. Calepino, s.v. asscisco: «Huic [scil. asscisco] contrarium est descisco […] et dissentio sive recedo et ab imperio seductuque alterius subtraho, rebello deficiove significat».

NOTA CRITICA

Obbiettivo di V. è restaurare l’originaria elegantia di desciscere distinguendo il termine dal supposto descio, verbo attestato per la prima volta in Prisc. Inst. gramm. X 18 e che a partire dall’età medievale incomincia a essere inteso nel senso di “non sapere”, “non essere consapevole” (cfr. Latino medievale).