ELEGANTIE

V 38, 1-5: (1) Declaro frequentius ad facta pertinet quam ad dicta. (2) Cicero: «Declaravit id modo temeritas C. Cesaris qui omnia iura divina et humana pervertit» [Cic. Off. I 26]. (3) Aliquando etiam in dictis; idem ad Ligarium: «Postea vero quam magnam spem habere cepi fore ut brevi tempore te incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam» [Cic. Epist. VI 13, 1]. (4) Et in eadem epistola: «Quando quid sentirem exposui, vellem tua causa re potius declarare quam oratione» [Cic. Epist. VI 13, 4]. (5) Interdum accipitur pro significo, ut idem libro primo De finibus: «Nullum verbum est quod idem declarat latine quod grece ἡδονή, quam voluptas declaret» [Cic. Fin. II 13], idest significet vel ostendat et indicet

DEFINIZIONE

  1. Mostrare (con i fatti, ma anche a parole)
  2. Significare

FREQUENZA

  • De vero bono: I 8, 1 («ut omnis sua oratio declaravit»). I 15, 1 (cit. Cic. Fin. II 13: «nullum verbum inveniri potest quod magis idem declaret latine quod grece ἡδονή, quam voluptas»). I 19, 1 («non tamen ea ratione factum est ut scriptores vellent declarare robur forme esse preferendum»). II 3, 4 («Quod mihi plane videtur in universum significasse Demosthenes, Platonem magistrum, declarans»). II 9, 7 («unde stultam fuisse et letitiam et operam declaratur»). II 15, 6 («e contrario declaratur, cum instar mortis sit inter odia vivere»). II 28, 21 («In quo est operepretium annotare Virgilium palam declarasse rem laboriosam ac difficilem esse ipsam quam optabat contemplationem»). II 32, 2 («tertium certe quod est delectare ipso nomine declarat aristippeum sit an chrysippeum»). III proemium, 4 («qui de re non plane sibi nota loquitur, nil aliud quam imperitiam suam temeritatemque declarat»). III 8, 5 («Quod Aristotelis mors furiosa et atra bili concitata declaravit»). III 16, 3 («quid censes animarum, quod interdum demones conspecti declarant?»). III 18, 4 («videmus de his rebus per allegorias et enigmata fieri mentionem, quod declarabat Moyses cum ad populum velata facie loqueretur»). III 23, 1 («Species […] angelicorum […] corporum ea erit ut eorum beatissimum statum aspectu ipso declaret»). III 24, 16 («Et quomodo apertius declarari potuit in quanta voluptate Moyses fuerit quam quod redeuntis facies adeo splendida et luminosa erat ut in eam filii Israel non possent intueri?»)
  • Defensio questionum in philosophia III 19-20: «nullum verbum inveniri potest, quod magis declaret <ἡδονήν> quam ‘voluptas’. […]» (cit. Cic. Fin. II 13)
  • Oratio ad papam Eugenium IV: 4 («profecto declarassem meam erga te […] observantiam»). 7 («declarassem, inquam, non assequendorum ratione premiorum abs te […], sed ut officio meo fungerer»)
  • De professione religiosorum: X 20 («Cur non idem pontificibus ac sacerdotibus, […], quod ipsum diaconum ministerium nomenque declarat?»). XII 3 («Hoc ne declarat plus vos ceteris habuisse caritatis, plus donasse Deo, plus remunerationis accipere debere?»)
  • Encomion S. Thomae Aquinatis II 5, 62: «Quod divino quoque testimonio declaratur, cum videamus multos confessores fuisse quam quosdam martyres longe miraculis illustriores»
  • De falsa credita Constantini donatione: VII 24 («Nonne cum haec dixit, regnum saeculare nihil ad se pertinere declaravit?»). VIII 29 («ut declaret non verbo se, sed re possessionem tradere»). XIV 43 («quod cum a Christo primatum acceperit Romana sedes et id Gratiano testante multis que Graecorum octava synodus declararit»). XVIII 60 («Quod etiam posteriora declarant»)
  • Ad Alfonsum regem epistula I 27: «hec filiorum Anci regis indignatio atque hec spes plane declarat Tarquinium»
  • Gesta Ferdinandi: alta frequenza
  • Epistole: I 13-14 («quodque animum meum antehac non declaraverim, id in causa fuisse quod essem familiaris Panormite»). III 3 («quod amorem tuum singularem in me declarasti»). XI 13 («Namque opus meum non modo me doctum esse declarat, sed etiam alios perdocet»). XXII 31-32 («quod ita fuisse, res ipsa declarat ac loquitur»). XXXI 15 («pauloque ante cum eundem procul viderem, parum abfuit quin indignationem meam in eum declararem»). XXXIV 7 («magisque tuum in me studium quam de me iudicium (pace tua dixerim) declaras»). XXXVIII 39 («utinam hunc meum erga te animum possem coram et viva voce declarare!»)
  • Epistola contra Bartolum: II 10 («Cum vis declarare unum verbum, nec ipsum declaras et alterum obscuras»). VII 21 («ipse Bartolus, ut in ceteris iniustum et fatuum, ita hoc loco sceleratum se et impium declaravit»)
  • Raudensiane note I 15, 136: «Immo detrahat et carpat accusetque me, ut frequenter apud Hieronimum suum, quod declarat ipsa vox Greca, unde traduximus, ὑπωπιάζῃ με»)
  • Raud. not. redazione primitiva XIV 49: «quod vero nequeat ipse custodire, declarat aliunde accepisse illud preceptum, non ex se protulisse»
  • Apologus in Pogium I: «is certe declarat se imparem ac victum esse» (Camporeale 1972: 479)
  • Antidotum in Facium: altissima frequenza

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

In età classica, declaro è adoperato con il principale valore di “manifestare”, “mostrare”, “rendere evidente” e “significare” (ThlL V/1: 182-188, s.v. declaro: «i. q. clarum, planum facere vel oculis vel menti, illustrare, demonstrare, ostendere, significare»). Lo stesso uso linguistico si registra altresì per l’epoca tardo-antica (sebbene venga tralasciata l’accezione di “significare”). Si veda Carisio, Synonyma Ciceronis: «Docet, exponit, instruit, demonstrat, probat, indicat, declarat, aperit, ostendit, palam facit, patefacit, colligit, enodat, expedit, explicat, extricat, exsequitur, ad purum redigit; ad limpidum; ad liquidum»; ibidem: «Ut apparet, ut ostenditur, ut palam est, ut declaratur, ut satis liquet» e Blaise chr., s.v. declaro: «manifester, montrer clairement, faire savoir […] prouver […] expliquer […] définir».

LATINO MEDIEVALE

La tendenza predominante è quella di associare a declarare significati quali “rendere chiaro”, “manifestare” etc. Ad es. Hug. Der. C 123, 19 (s.v. claro): «et claro -as clarum facere et manifestum, sed non est in usu, et componitur declaro -as notificare»; Johan. Balb. Cath., s.v. claro: «Claro <->ras, idest clarum facere et manifestum, sed non est in usu et derivatur a clarus et componitur ut declaro <->ras, idest notificare». A tal proposito, Papias ricorre al termine come sinonimo di retexere (Elem., s.v. retexere: «Retexere, omissa denuo referre, aperire, declarare»), enodare (s.v. enodare: «Enodare, de nodo tollere, declarare, planum facere»), disserere (s.v. disserere: «Disserere, exponere, declarare, eloqui lucide») ed eliquare (s.v. eliquare: «Eliquare, declarare»). Viene ancora tralasciata l’accezione di “significare”.

LATINO UMANISTICO

Diversi grammatici successivi a V. rapportano declaro ai concetti di “rendere manifesto” e “significare”. Si veda Perotti (lib. I epig. 99, 13): «et [scil. a clarus derivatur] declaro aperio, manifesto, […], quod verbum ad facta frequentius pertinet quam ad dicta. Cicero: “Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina atque humana pervertit” [Cic. Off. I 26]. Aliquando etiam ad dicta. Idem: “Quoniam quid sentirem exposui, vellem tua causa re potius declarare quam oratione” [Cic. Epist. VI 13, 4]. Aliquando accipitur pro significo. Idem: “Nullum verbum est quod idem declaret Latine, quod Graece ἡδονή, quam voluptas” [Cic. Fin. II 13]»; Nebrija, s.v. declaro: «declarar por obra», ma anche «significar». Calepino (s.v. declaro) afferma che declarare “vuol dire di più rispetto a significo”: «est aperte monstrare: nam plus est quam significare, ut tam ad facta quam ad dicta pertinet. Idem [scil. Cicero]: Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina atque humana pervertit [Cic. Off. I 26]». Ramminger, s.v. declaro: «declaro, -are, -avi – erklären, ablesen» (“interpretare”) al perfetto declaravit presente in un passo di un’epistola (XXXII) datata al 1505 e indirizzata da Valentim Fernandes di Moravia, traduttore e stampatore tedesco, a Konrad Peutinger, umanista consigliere dell’imperatore Massimiliano («verba superius annotata […] secretarii regis sunt, qui […] ex columna meliori modo quo potuit declaravit»).

NOTA CRITICA

V. desidera ripristinare per declaro l’accezione di “significare”, che grammatici tardo-antichi e medievali non mostrano di prendere in considerazione.