ELEGANTIE
V 95, 11-18: (11) Decedere, quanquam accipiatur nonnunquam pro eo quod est discedere aut recedere, tamen proprie est a mandato custodie sue recedere. (12) Unde consules, proconsules, presides, pretores dicuntur ‘ex provincia decedere’; item presidia de urbibus atque castellis. (13) Sine appositione intelligitur pro mori, quasi a custodia et gubernatione corporis proficisci. (14) Cicero De senectute: «Vetat Pythagoras sine iussu imperatoris dei idem fieri, de presidio et statione vite decedere» [Cic. Cato 73]. (15) Idem De re publica: «Ideoque et tibi, Publi, et ceteris omnibus retinendus est animus in custodia corporis, […] ne assignatum vobis a Deo munus defugisse videamini» [Cic. Rep. VI 15]. (16) Eo igitur modo dicitur decessit quo dicitur defunctus, subintelligitur vita [cfr. Eleg. V 5, 17; ibidem V 44, 4-5]. (17) At in excedo additur vita, non subintelligitur; (18) idem in Antonium: «in ipsa cura et meditatione obeundi sui muneris excessit e vita» [Cic. Phil. IX 2]
DEFINIZIONE
- Andarsene (sinonimo di discedere e recedere)
- Abbandonare un incarico di sorveglianza
- Morire (sinonimo di defungi)
FREQUENZA
- Ad Alfonsum regem epistola: I 4, 28 («Nonne hec filiorum Anci regis indignatio atque hec spes plane declarat Tarquinium, in quem irati erant, sine virili prole decessurum?»). II 1, 152 («Nec diu manet superstes filio pater, qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, […]»). II 12, 290 («[…]; et si is ante patrem decessisset, suscepta prole ac superstite, profecto avuus et avia consultum nepotibus, nature lege, voluissent»)
- Gesta Ferdinandi: I 3, 7 («[…], tamen filiam non aliter quam primigeniam, quod nomen proprium est eius cuius futura successio est, pater vocari precepit et testamento cavit, neutiquam alium filio, si orbus liberis decederet, quam sororem succedere»). II 1, 4 («Nam olim iam regina decesserat, que fuerat comes Lune: […]»). II 2, 7 («Nam, quod quarto loco posuisti, longa oratione executus, successionem, si sine liberis decessero, ad uxorem eius filium ve pertinere, istud vero mihi non constat»). II 3, 9 («Id fit, dum rex aut quicunque rerum dominus sine liberis decedit, eius regnum ac bona lege nature ad proximum quenque defertur»). III 6, 4 («Suadere utrisque ne totiens in fortunarum viteque veniant aleam, ne urbes suas absumi evertique velint potius quam aliquantulum de suo iure decedere»). III 14, 2 («Sancius paucis antea diebus, sed pater ignorabat, calculo decesserat, paterno morbo»)
- Antidotum in Facium: I 10, 11 (cit. Svet. Nero 5: «Decessitque Pyrgis morbo aque intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita»). I 11, 13 (cit. Dict. III 8: «Sed postquam miles per multum diem bello intentus magis magisque fatigaretur et diei vesper erat, utrisque cupientibus pugna decessum est»). IV 7, 20 («Decedere apud Romanos capitale esse et nec liberum etiam suorum eam parentes sanxisset [Liv. XXIV 37, 8-9]. […]. Hoc vos emendare non estis ausi, ne Petrarcha quidem. Ego sic opinor emendandum: ‘presidium’ sive ‘presidio decedere apud Romanos capitale esse et hoc’ sive ‘et quod liberum […] etiam suorum cruore parens sanxisset’, […]»). IV 9, 7 (cit. Liv. XXVI 45, 7: «Ipse [scil. Scipio] ut ei nuntiatum est estum decedere, […]»). IV 10, 6 («An non potuit a me Antonius Luscus induci, qui multos annos non modo post avunculum meum fato functum, sed etiam post hoc opus a me editum decessit?»)
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
ThlL V/1: 120-, s.v. decedo: 1. “allontanarsi”, “ritirarsi” cedendo il proprio incarico a qualcun altro («i. q. cedere, locum dare, signum venerationis […] vel timoris», «i. q. abscedere, abire, separari»), valore particolarmente diffuso in ambito militare («de militibus, i. q. deserere») e giuridico-politico («de magistratu, qui munere fuctus est […] saepe i. q. ‘Romam redire’»); 2. “morire” («i. q. vita decedere, mori»). In età tardo-antica, i significati di decedere si mantengono inalterati.
LATINO MEDIEVALE
I grammatici assegnano al verbo il prevalente concetto di “morire”: basti pensare alle definizioni fornite a tal proposito da Isidoro di Siviglia (Diff. I 155: «Inter discedere et abscedere et caetera. Discedere per divortium dicimus, abscedere per absentiam, secedere per singularitatem, decedere per mortem»); Papias (Elem., s.v. decedere: «Decedere, per mortem exire»); Uguccione da Pisa (Der. C 119, 7, s.v. cedo: «decedo deorsum vel de uno loco ad alium cedere, unde et ponitur pro migrare vel mori, unde decessus -sus -sui»); Giovanni Balbi (Cath., s.v. decedo: «Decedo <->dis <->cessi <->cessum ex de<-> et cedo <->dis <->cessi, est decedere deorsum vel de uno loco ad alium cedere, unde et ponitur pro migrare vel mori, unde decessus <->sus <->sui») ed Eberardo di Béthune ( XVII 143: «Decedit moriens, discedit ab urbe recedens»). Inoltre, Uguccione da Pisa e Giovanni Balbi ricorrono a migrare come sinonimo di decedere (“allontanarsi” in senso fisico o metaforico e, dunque, “morire”).
LATINO UMANISTICO
Le Ver, s.v. decedo: «.i. morir , trespasser .i. migrare, obire, mori, expirare per mortem exire et componitur a *de et *cedo .dis, cessi […] Decedere eciam dicitur de uno loco ad alium cedere, proficisci aler de lieu en aultre». Nebrija, s.v. decedo: «partirse de lugar» (“andarsene”), «morir» (“morire”), «dar lugar al sucessor» (“far spazio al successore”). Perotti (lib. 1, epig. 1, 335) e Calepino (s.v. decedo) ripropongono l’esegesi delle Elegantie.
NOTA CRITICA
Obbiettivo di V. attraverso la stesura di Eleg. V 95 è restaurare le nozioni tecniche caratteristiche di decedere, ossia “disertare” e “abbandonare” un incarico, significati che i Classici attribuiscono di norma al verbo: in questa maniera, l’umanista è in grado di opporsi alla tendenza invalsa nel corso del Medioevo a trattare decedo e migro come sinonimi senza frapporre distinzioni (cfr. Latino medievale).