ELEGANTIE
V 47, 5-8: (5) Similiter confido pro credo tum in preterito, tum in presenti, tum in futuro. (6) In preterito: «quoniam probatam rationem officii mei vobis esse confido» [Cfr. Cic. Phil. I 11]. (7) In presenti: «quanquam a Cratippo nostro, principe huius memorie philosophorum, hec te assidue audire atque accipere confido» [Cic. Off. III 5]. (8) In futuro: «Ita fore confidimus» [Cic. Epist. XII 19, 1]. Hec exempla ex Cicerone sunt
DEFINIZIONE
- Confidare
- Credere, dare per certo
FREQUENZA
- De vero bono: I 9, 1 («Confido autem meam orationem non ingratam vobis fore»). II 28, 1 («Et de omnibus que causa voluptatis desiderabat dixisse confido»). II 31, 1 («Quod nec Porphyrius nec Apuleius, duo summi platonici, sustinere contra oblatrantes philosophos confisi sunt»). II 36, 1 («Sed hoc, ut confido, mea cena perficiet»). III 3, 4 («Tametsi vos mecum sentire confido»)
- De libero arbitrio 733: «Non modo plus quam debuit sibi confisus, […]»
- Gesta Ferdinandi: I 10, 7 («diversum finem hunc ab illo fore credamus confidamusque in eo sub cuius imagine in acie stabimus»). II 2, 9 («confidoque clementie Dei»). II 8, 19 («ut suis civibus nec absentibus nec presentibus satis confidant, et si confidere necesse habent»). III 5, 11 («et aliquantum in alienis precibus nihil in sua causa confidere»)
- Epistole: V 34 («Que nescio an aliis collatura sint utilitatis aliquid, tibi, confido, afferent, ut superius dixi, iocunditatem»). XI 10 («tamen parum eis confido dolituris se a iunioribus superari»)
- De reciprocatione ‘sui’ et ‘suus’ XXV 2: «quem locum, nisi emendetur, non confidam me expositurum; at ii, qui se exponere posse confidunt»
- Apologus in Pogium II: «Si tibi ipsi confidis hunc sumito, cuius vel parva reprehensio pluris facienda est quam alterius magna» (Camporeale 1972: 506). «Ideo Guarine tantopere confidit huic operi Pogius, in cuius prooemio si memini sibi promittit immortalitatem» (Camporeale 1972: 507). «Idque duabus te rationibus probasse confidis» (Camporeale 1972: 526)
- Antidotum in Facium: I 6, 3 («sic nunc toto irruentem impetu preveniam et ut confido vulnerabo»). I 14, 24 (cit. Invective I 73-74: «fruitur enim litteris qui fructum ex eis capit, fretum vero alieno consilio confisum dicimus»). I 14, 25 («Nunc tantum dixerim ‘fruor’ non significare fructum capio, sed voluptatem, nec ‘fretum’ pro consilio tantum alieno confisum, sed interdum suo, nec tantum pro consilio confisum»). III 4, 3 (cit. Caes. Gall. I 42, 5-6: «in eos legionarios milites legionis decime, cui quam maxime confidebat, imposuit ut presidium […] haberet»). III 10, 18 (cit. Invective II 107, 16-20: «‘Proxima nocte de tertia vigilia Bernardus, custodis ope confisus, per funem dimitti cepit, ipso custode simulatione quadam pietatis ut properaret hortante’. […] Tu ‘custodis ope confisus’ dixisti, quod ego nec dixi, nec dictum volo. Taceo quod non disertus sermo est ‘ope confisus’, sed promissis, sed verbis, sed propinquitate et que sunt id genus: adiutus enim ope quis dicitur, non confisus»). IV 5, 10 (cit. Liv. XXII 18, 9: «Ut plus consilio quam fortune confidat»)
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
In età classica, confidere equivale a “fare affidamento a” qualcuno o qualcosa (ThlL IV: 206-211, s.v. confido: «fidere, fidem habere, credere, sperare»), il che rende il verbo sinonimo di sperare e credere. Tuttavia, in età tardo-antica emerge la tendenza ad estendere impropriamente a spero il significato di “ritenere” proprio di confido (ThlL IV: 1134, s.v. credo: «putare aliquid verum esse») e credo (ThlL IV: 208, s.v. confido: «i. q. pro certo habere»). Si veda Non. De comp. doctr. IV, s.v. autumare: «Autumare est sperare» e Blaise chr., s.v. spero: «penser».
LATINO MEDIEVALE
Confido è inteso in senso negativo (cf. Hug. Der. F 34, 9, s.v. fido: «Fido componitur confido -dis confìsus, unde confidens, et comparatur, unde confidenter -tius -me adverbium et hec confidentia -e, et accipitur in malo sicut dictum est, ut ‘confidenter’ vel ‘cum confidentia ille loquitur’, idest audacter, presuntive vel cum audacia et presuntione»).
LATINO UMANISTICO
Come Uguccione da Pisa si comporta anche Bartolomeo Facio (Val. f.66r): «Inter fidentem et confidentem hoc interest: fidentem in bonis, confidentem in malis dicimus». Perotti in lib I epig. 5, 110, rielaborando il contenuto del capitolo valliano, associa la voce al verbo audere (“osare”, “arrischiarsi” in senso positivo o, soprattutto, negativo): «Item a fido confido, quod significat audeo capitur que interdum in bonam partem. Virgilius: Et afflictis melius confidere rebus [Verg. Aen. I 425]. Interdum in malam. Cicero: Qui fortis est, idem fidens, quoniam confidens mala consuetudine loquentium in vitio ponitur [Cic. Tusc. III 14]. Virgilius: Nam quis te, iuvenem confidentissime, nostras iussit adire domos? [Verg. Georg. IV 445-446]. Confidentissime, inquit, hoc est impudentissime et maxime temerarie. […]. Quandoque tamen confido pro credo accipitur. Cicero: Quoniam probatam rationem officii mei vobis esse confido [Cic. Phil. I 11?]». Nebrija, s.v. confido: «confiar». Calepino (s.v. confido) attinge definizioni ed esempi dalle Elegantie e dal Cornu Copiae.
NOTA CRITICA
Tramite la stesura di Eleg. V 47, V. desidera contrastare l’uso (esclusivamente) negativo di confidere (per cui vd. le esegesi di Uguccione da Pisa e Bartolomeo Facio).