ELEGANTIE

V 46, 1-7: (1) Nutriri est et parvorum ut crescant (unde nutrices dicuntur nutriciique qui curam infantium habent habuerunt ve) et adultorum ut vivant. (2) Aliquoque in eodem significato, unde lex illa XII tabularum: «Liberi parentes alant aut vinciantur» (Marsico 2013: 299: «La legge è riportata in varie fonti; si vedano Sen. Contr. I 1; I 7; VII 4; Quint. Inst. VII 6, 5; Ps. Quint. Decl. V (titulus); cfr. inoltre Elegantie III, XXVI»). (3) At in rebus incorporeis frequentius ut crescant. (4) Quintilianus: «sed alere facundiam, vires augere eloquentie possit» [Quint. Inst. I, pr. 23], perinde ac si dixisset ‘augere facundiam, augere vires eloquentie possit’. (5) Cicero: «sed nec illa extincta sunt, alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea» [Cic. Lael. 104]. (6) Coniunxit et ipse hec duo sicut solemus in multis que similia sunt, ut possum et licet, ut munus et officium, ut mens animusque. (7) Virgilius: «hos successus alit […]» [Verg. Aen. V 231], idest quasi horum animos successus augescere facit

DEFINIZIONE

  1. Nutrire, allevare (sinonimo di nutrio)
  2. Aumentare, incrementare (res, inanimata)

FREQUENZA

  • De vero bono: I 45, 5 («parentesque vos alendo nepotum nutriendorum debito, […], alligarunt», chiaro rimando a Val. Max. II 9, 1: «parentesque vos alendo nepotum nutriendorum debito, […], alligaverunt»). II 28, 12 («in generandis alendisque seminibus»)
  • Gesta Ferdinandi: II 1, 1 («non aquarum noxio alitu, quia Calaris a stagnis, que multa sunt in ea insula, non admodum infestatur»). I 17, 10 («sive ipso humore aleretur»). III 2, 8 («rex sermonem intulit de sumptu domestico quesivitque a puero quid ita magnos sumptus faceret in tanto comitatu alendo»)
  • Epistole XLVIII 17: «nisi quod aliquid monstri alunt hi homines tantopere festinabundi»
  • Raudensiane note I 2, 80: «Inter sapores fertur alitum / primus Ionicarum gustus attagenarum» (cit. Mart. XIII 61)
  • Emendationes in Alexandrum grammaticum VII 168-169: «Falsum est, nam ‘altilis’ est adiectivum, ut ‘fasianus altilis’, ‘porcus altilis’, idest qui delicate est alitus»
  • Antidotum in Facium: I 12, 20 («O te hominem qui cibo utaris indignum, et si cibario semper alitum pane»). II 3, 36 («perinde quasi [scil. regina] ab eis [scil. virgines divo Dominico dicatas] aleretur, protegeretur, susciperetur»). III 11, 7 (cit. Quint. Inst. X 1, 31: «Historia quoque alere orationem»); IV 4, 17 (cit. Liv. XXI 33, 11: «et captivo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; […]. Ego vero sic: ‘et captivorum pecoribus per triduum exercitum aluit […]’»). IV 4, 28 (in merito a Liv. XXI 43, 15, «An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem»: «‘Sed cum Hannibale, prope nato in pretorio fortissimi ducis, alito atque educato inter arma’»)

CORRISPONDENZE

LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO

Alere contempla le seguenti accezioni: 1. “nutrire”, “sfamare”, come nutrire (ThlL I: 1707, s.v. alo: «cibum praebere, sustentare»); 2. “sviluppare”, “rinvigorire” in unione a complementi oggetti inanimata (ThlL I: 1711, s.v. alo: «translate de rebus incorporalibus»). Durante l’epoca classica è possibile rilevare una preferenza mostrata da parte degli autori nel servirsi di nutrire con la prima accezione e di alere con l’ultima. In età tardo-antica, sia alo sia nutrio cominciano a essere usati indistitamente nel senso di “alimentare”, ma viene tralasciato il significato di “aumentare” proprio di alere.

LATINO MEDIEVALE

Non si registrano particolari mutamente linguistici dal momento che si continua ad adoperare nutrio e alo come sinonimi (ancora tralasciando il valore di cui sopra). Si veda Papias (Elem., s.v. alere: «Alere, nutrire, pascere»; ibidem, s.v. nutrire: «Nutrire, pascere, exhibere, alere, erudire»; ibidem, s.v. pascere: «Pascere, alere, nutrire, sustinere, pabulare»; ibidem, s.v. fovere: «Fovere, curare, nutrire»; ibidem, s.v. saginat: «Saginat, impinguat, nutrit, crassum facit») ed Eberardo di Bethune ( XI 57-58: «Dicitur a peno penus, quod nutrio signat, / Namque reponuntur res ibi, quis alimur»; ibidem XVII 100-103: «Qui removet tollit, qui sublimat quoque tollit, / Et pro nutrire tollere saepe datur: / Tollit alit removet gerit erigit accipit aufert»).

LATINO UMANISTICO

Se Guarino e Nebrija trattano alere e nutrire come sinonimi per “allevare” (Carm. diff. 227: «Halat qui spirat, alit hic qui praebeat escam»; Lexicon, s.v. alo: «criar o mantener»), alcuni grammatici successivi a V. non mancano di menzionare per alo il significato di augere. Si veda Perotti, lib. I epig. 105, 2: «Alere nutrire est, quod ab educare hoc modo distingunt ut alere sit victu temporalem vitam sustentare, educare vero ad societatem perpetuam educere [cf. Non. De comp. doctr. V, inter alere et educare]. Item alere aliquando ad incorporea transfertur et significat augere. Cicero: Sed nec illa extincta sunt aluntur que potius et augentur cogitatione et memoria mea [Cic. Lael. 104]. Pro eodem posuit “aluntur et augentur”, quasi secundum exponat primum. Saepe enim quae similia sunt coniunctae ponuntur ab autoribus, ut possum et licet, munus et officium, mens et animus» e Calepino, s.v. alo: «significat nutrio, alimentis sustento. […]. In rebus tamen incorporeis alere frequentius pro crescere ponitur. Quintilianus: sed alere facundiam vires augere eloquentiae [Quint. Inst. I, pr. 23] Virgilius: hos successus alit [Verg. Aen. V 231], idest augescere facit».

NOTA CRITICA

È verosimile che V. desideri restaurare per alere un significato (“accrescere”) che i grammatici tardo-antichi e medievali non pongono in evidenza.