ELEGANTIE
V 36, 1-5: (1) Descendo in prelium, descendo in forum, descendo in campum dicimus, non quia de loco superiore in inferiorem descendimus, sed quia de loco tuto in locum discriminis. (2) Opinor quod qui in loco celsiore se tenet pugnam detrectare existimatur, quem cum relinquit et in locum equum venit atque descendit, mentem se pugnandi habere declarat. (3) Ideoque non fere dicitur in forum descendere nisi qui pugnandi et defendende litis causa venit in forum, non rerum venalium coemptor ac negociator, et in campum descendere non nisi qui litis dignitatis ve causa, sicuti in Campo Martio fiebat, certaturus vadit. (4) Nec in prelium pugnam ve descendere quod in loca inferiora descendat: non enim locus est pugna et prelium, cum nihil intersit qualis locus sit, planus an montuosus, in quem se confert qui in pugnam descendere dicitur, (5) ut apud Virgilium (satis autem erit in re perspicua unum exemplum protulisse): «instructos acie Tiberino a flumine Teucros / Tyrrhenamque manum totis descendere campis» [Verg. Aen. XI 449-450]
DEFINIZIONE
- Scendere dall’alto verso il basso, discendere
- Passare da un luogo sicuro al luogo dello scontro
FREQUENZA
- De vero bono: I proemium, 6 («si mihi in hunc campum descensuro»). I 5, 1 («Ut autem ad alteram causam descendam»). I 16, 6 («ad hanc defendendam causam non descendi»). II 8, 8 («Omnis glorie cupido ex vanitate, tumore atque ambitione descendit»). II 9, 4 («nec Eneas in infernum cum Sibylla descendit unquam»). II 19, 1 («ut in equum troianum descenderet»). II 26, 2 («in illum hiatum descendit»). II 28, 21 («ad confutationem aliorum facile descendo, sed ubi necessario descendi»). II 29, 11 («ut a nimio potius amore vitiorum descendisse contendam»). III 13, 2 («Nam beatitudo nostra non est ipsemet Deus sed a Deo descendit»). III 15, 1 («tamen tacitus humor descendit altius»). III 24, 7 («An ignoratis ex hoc vestrorum premiorum descendere rationem»). III 25, 19 («de equis curribusque descendet»). III 25, 22 («de basilica atque palatio descendens usque ad portam»)
- De libero arbitrio 477-478: «[…], incusa fortunam, unde eventorum causa descendit»
- De professione religiosorum: I 11 («ut […] ad theologiam, de qua scripturus sum, descendam»). VI 3 («nunquid ad Inferos per somnum descendisti?»). VII 5 («reperiemus eam quodammodo a superiore descendere»)
- De falso credita Constantini donatione: XXIII 73 («ad quem centum quinquaginta gradibus descenderetur?»). XXIII 74 («quis feminas easque virgines ac sanctimoniales descendere preceperat nec nisi kalendis?»)
- Ad Alfonsum regem epistola III 9, 370: «ea ad privatum et communem ceteris statum descenderet»
- Gesta Ferdinandi: alta frequenza
- Epistole IX 27: «sed alia est hominum exultatio quotiens honores […] ex hominis admiratione descendunt»
- Epistola contra Bartolum III 22: «Cur non igitur animalia que pinguntur ab hasta descendere debent […]?»
- Raudensiane note: poemium β 14 («ad hanc rem libenter descenderem»). II 2, 20 («‘est quid mirum’, ‘est quid pulchrum’, quod e Greco descendit»)
- Raud. not. redazione primitiva: IV 47 («unde apud Livium pro miraculo refertur bovem in tertiam contignationem descendisse, idest tertium solarium»). IX 8 («in aliqua parte corporis […], in qua multum humoris sanguinisque descendit»)
- De reciprocatione ‘sui’ et ‘suus’: IV 2 («eiusque imperium [scil. Plutonis] omne ex alieno pendet orbe, quod hinc illuc animae descendunt»). XLIV 1 («‘neque descendet cum eo gloria eius’ [Ps. 48, 18]»)
- Apologus in Pogium I: «descendens ex equo» (Camporeale 1972: 491)
- Apologus in Pogium II: «Ut vero descendamus ad nostra quid hac aetate» (Camporeale 1972: 507)
- Oratio in principio studiis IX 7: «deinde cur rursus ab eadem sublimitate descenderint et pene collapse sint»
- Ars grammatica: 157 («hinc [scil. pubes] pubertatem descendere nemo negarit»). 253 («[…], articulos in quot descendere possint / […] doctissimus imperet usus»)
- Antidotum in Facium: altissima frequenza
CORRISPONDENZE
LATINO CLASSICO E TARDO-ANTICO
ThlL V/1: 641-652 (s.v. descendo) riporta che in descendo è insita la nozione di moto dall’alto verso il basso («proprie et in imagine de motu proclivi […] i. q. deorsum venire, degredi, se demittere, de superiore loco ad inferiorem moveri, proficisci […]»). In alcuni casi, l’idea di movimento dall’alto verso il basso si astrae svanendo («translate et in imagine, notione quadam deorsum movendi saepe sublatente»), come nei casi di “giungere”, “venire” a battaglia («i. q. in pungam, certamen prodire, ad bellum proficisci sim.»). In età tardo-antica non si registrano mutamenti linguistici dal momento che i valori attribuiti a descendere rimangono invariati.
LATINO MEDIEVALE
Risulta ancora prevalente la nozione di discesa fisica (Blaise med., s.v. descendo: «descendre à»; Du Cange, s.v. descendere: «demittere»; DMLBS, s.v. descendere: «to descend, sink, come or go down») o figurata (Blaise med., s.v. descendo: «descendre de»; Arnaldi-Smiraglia, s.v. descendo: «venire»; Niermeyer, s.v. descendere: «descendre par le lien du sang – to spring from an ancestor»). Si veda Papias Elem., s.v. desilire: «Desilire, descendere»; ibidem, s.v. descendere: «Descendere, desursum visum venire»; Hug. Der. S 227, 10 (s.v. scando): «descendo -is, idest deorsum a scandere facete, scilicet iusum ire, unde hic descensus -sus»; Johan. Balb. Cath., s.v. scando: «Item descendo <->dis, idest deorsum scandere, subire, unde hic descensus, huius <->sus».
LATINO UMANISTICO
Perotti (lib. I epig. 78, 28) si rifà alla definizione valliana: «descendo, quod proprie significat e loco superiore in inferiorem venio. Plautus: Descende iam ex equo [Plaut. ?]. Unde fit descensus. Virgilius: Facilis descensus Averni [Verg. Aen. VI 126]. Dicimus tamen aliquando ‘descendo in forum’, ‘descendo in campum’, ‘descendo in praelium’, non quod de loco superiore in inferiorem descendamus, sed de loco tuto in locum discriminis, ab eo, ut opinor, tractum, quod qui in loco celsiore se tenet, pugnam detrectare existimatur, quem qum relinquit et in locum aequum venit atque descendit, animum pugnandi sese habere declarat. Hinc quicunque pugnaturus uenit aut litis aut dignitatis defendendae gratia, descendere dicitur, etiam si ex inferiore loco in superiorem se conferat». Nebrija traduce descendere con lo spagnolo «decender», ossia “discendere” (s.v. descendo) e, quindi, non sembra recepire la lezione di Eleg. V 36. Alla stessa maniera di Perotti si comporta Calepino (s.v. descendo): «proprie significat de loco excaelso ad imum devenio, cuius contratium est ascendo. […]. Per translationem vero dicimus ‘descendo in praelium’, ‘decendo in campum’, ‘descendo in forum’ et huiusmodi alia quia de quiete ad laborem, de loco tuto ad periculum, de vita ad mortem est iste descensus sive ad alam sive ad corpus sive ad utrunque spectet».
NOTA CRITICA
V. tenta di dare una spiegazione logica all’uso di espressioni come descendere in prelium o in pugnam, immaginando un passaggio da un luogo sicuro al luogo dello “scontro” (di qualunque natura esso sia): difatti, il verbo risulta appiattito, per lo più, sull’accezione letterale di “discendere”.